De Visione Dei


TRACTATUS REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI

DOMINI NICOLAI [DE CUSA] TITULI SANCTI PETRI AD VINCULA PRESBYTERI CARDINALIS EPISCOPI BRIXINENSIS

AD ABBATEM ET FRATRES [TEGERNENSES] DE VISIONE DEI [SIVE DE ICONA LIBER]

Pandam nunc, quae vobis dilectissimis fratribus ante promiseram [1] circa facilitatem mysticae theologiae. Arbitror enim vos, quos scio zelo Dei duci, dignos quibus hic thesaurus aperiatur utique pretiosus valde et maxime fecundus, orans imprimis [omnipotentem ut mihi det verbum supernum atque sermonem] [2], qui solum se ipsum pandere potest, ut pro captu vestro enarrare queam mirabilia, quae supra omnem sensibilem, rationalem et intellectualem visum revelantur. Conabor autem simplicissimo atque communissimo modo vos experimentaliter in sacratissimam obscuritatem manuducere. Ubi dum eritis inacessibilem lucem adesse sentientes quisque ex se tentabit modo quo sibi a Deo concedetur continue propius accedere et hic praegustare quodam suavissimo libamine cenam illam aeternae felicitatis ad quam vocati sumus in verbo vitae per evangelium Christi semper benedicti.

1 Vgl. E. Vansteenberghe, Autour de la docte ignorance, Münster 1915, p. lll,ff. Briefe des Kardinals vom 22. 9. 1452 und 14. 9 1453, ferner MFCG 7, 1967
2 Cod. Cus.: mihi clari verbum supernum et sermonem omnipotentem.Zurück zum Anfang
PRAEFATIO

Si vos humaniter ad divina vehere contendo similitudine quadam hoc fieri oportet. Sed inter humana opera non repperi imaginem omnia videntis proposito nostro convenientiorem, ita quod facies subtili arte pictoria ita se habeat quasi cuncta circumspiciat. Harum etsi multae reperiantur optime pictae uti illa sagittariae in foro Nurembergensi et Bruxellis Rogeri maximi pictoris in pretiosissima tabula, quae in praetorio habetur et Confluentiae in capella mea Veronicae et Brixinae in castro angeli arma ecclesiae tenentis et multae aliae undique. Ne tamen deficiatis in praxi, quae sensibilem talem exigit figuram, quam habere potui caritati vestrae mitto tabellam figuram cuncta videntis tenentem, quam iconam Dei appello. Hanc aliquo in loco puta in septentrionali muro affigetis circumstabitisque vos fratres pariter distantes ab ipsa intuebitisque ipsam et quisque vestrum experietur ex quocumque loco eandem inspexerit se quasi solum per eam videri. Videbiturque fratri, qui in oriente positus fuerit faciem illam orientaliter respicere et qui in meridie meridionaliter et qui in occidente occidentaliter.
Primum igitur admirabimini quomodo hoc fieri possit quod omnes et singulos simul respiciat. Nam imaginatio stantis in oriente nequaquam capit visum iconae ad aliam plagam versum scilicet occasum vel meridiem. Deinde frater, qui fuit in oriente se locet in occasu et experietur visum in eo figi in occasu quemadmodum prius in oriente. Et quoniam scit iconam fixam et immutatam admirabitur mutationem immutabilis visus. Etsi figendo obtutum in iconam ambulabit de occasu ad orientem comperiet continue visum iconae secum pergere, etsi de oriente revertetur ad occasum similiter eum non deseret. Et admirabitur quomodo immobiliter movebatur neque poterit imaginatio capere, quod cum aliquo alio sibi contrario motu obviante similiter moveatur. Et dum hoc experiri volens fecerit confratrem intuendo iconam transire de oriente ad occasum, quando ipse de occasu pergit ad orientem et interrogaverit obviantem, si continue secum visus iconae voluatur et audierit similiter opposito modo moveri, credet ei. Et nisi crederet non caperet hoc possibile.
Et ita revelatione relatoris perveniet, ut sciat faciem illam omnes, etiam contrariis motibus, incedentes non deserere. Experietur igitur immobilem faciem moveri ita orientalitcr quod et movetur simul occidentaliter et ita septentrionaliter quam et meridionaliter; et ita ad unum locum quod etiam ad omnia simul et ita ad unum respicere motum quam ad omnes simul. Et dum attenderit, quomodo visus ille nullum deserit videt, quod ita diligenter curam agit cuiuslibet quasi de solo eo, qui experitur se videri et nullo alio, curet adeo quod etiam concipi nequeat per unum quem respicit quod curam alterius agat. Videbit etiam quod ita habet diligentissimam curam minimae creaturae, quasi maximae et totius universi. Ex hac tali sensibili apparentia vos fratres amantissimos per quandam praxim devotionis in mysticam propono elevare theologiam praemittendo tria ad hoc oportuna.Zurück zum Anfang
I.
Quod perfectio apparentiae verificatur de Deo perfectissimo

Primo loco praesupponendum esse censeo nihil posse apparere circa visum iconae Dei quin verius sit in vero visu Dei. Deus etenim qui est summitas ipsa omnis perfectionis et maior quam cogitari possit theos ab hoc dicitur, quia omnia intuetur. Quare si visus pictus apparere potest in imagine simul omnia et singula inspiciens, cum hoc sit perfectionis visus non poterit veritati minus convenire veraciter quam iconae seu apparentiae apparenter.
Si enim visus unus est acutior alio in nobis et unus vix propinqua, alius vero distantiora discernit et alius tarde, alius citius attingit objectum, nihil haesitationis est absolutum visum, a quo omnis visus videntium, excellere omnem acutiem, omnem celeritatem et virtutem omnem omnium videntium actu et qui videntes fieri possunt.
Si enim inspexero ad abstractum visum, quem mente absolvi ab omnibus oculis et organis atque consideravero quomodo ille visus abstractus in contracto esse suo prout videntes per ipsum visum vident, est ad tempus et plagas mundi ad obiecta singularia, et ceteras et conditiones tales contractus ac quod abstractus visus ab iis est conditionibus similiter abstractus et absolutus, bene capio de essentia visus non esse ut plus unum quam aliud respiciat obiectum, licet comitetur visum in contracto esse, quod dum respicit unum non possit respicere aliud aut absolute omnia. Deus autem ut est verus incontractus visus non est minor quam de abstracto visu per intellectum concipi potest sed improportionabiliter perfectior. Quare apparentia visus iconae minus potest accedere ad summitatem excellentiae visus absoluti quam conceptus. Id igitur, quod in imagine illa apparet, excellenter in visu esse absoluto, non est haesitandum.Zurück zum Anfang
II.
Quod visus absolutus complectitur omnes modos

Advertas post haec visum variari in videntibus visus noster organi et animi passiones. Unde iam videt aliquis amorose et laete, post dolorose et iracunde, iam pueriliter post viriliter, deinde seriose et seniliter. visus autem absolutus ab omni contractione simul et semel omnes et singulos videndi modos complectitur quasi adaequatissima visuum omnium mensura et exemplar verissimum. Sine enim absoluto visu non potest esse visus contractus. Complectitur autem in se omnes videndi modos et ita omnes quod singulos et manet ab omni varietate penitus absolutus. Sunt enim in absoluto visu omnes contractionum modi videndi incontracte. Omnis enim contractio est in absoluto, quia absoluta visio est contractio contractionum. [Haec 1] contractio enim est incontrahibilis. coincidat igitur simplicissima contractio cum absoluto. Sine autem contractione nihil contrahitur. Sic absoluta visio in omni visu est, quia per ipsam est omnis contracta visio et sine ea penitus esse nequit.

1 KonjekturZurück zum Anfang
III.
Quodque de Deo dicuntur realiter non differunt

Consequenter attendas omnia quae de Deo dicuntur realiter ob summam Dei simplicitatem non posse differre, licet nos secundum alias et alias rationes alia et alia vocabula Deo attribuamus. Deus autem cum sit ratio absoluta omnium formabilium rationum in se [omnes l] rationes complicat. Unde quamvis Deo visum, auditum, gustum, odoratum, tactum, sensum, rationem et intellectum et talia attribuamus secundum alias et aliascuiuslibet vocabuli significationum rationes, tamen in ipso videre non est aliud ab audire et gustare et odorare et tangere et sentire et intelligere. Et ita tota theologia in circulo posita dicitur, quia unum attributorum affirmatur de alio. Et habere Dei est esse eius ct movere est stare et currere est quiescere ct ita de reliquis attributis. Sic licet nos alia ratione attribuamus ei movere et alia stare, tamen quia ipse est absoluta ratio in qua omnis alteritas est unitas et omnis diversitas identitas, tunc rationum diversitas, quae non est identitas ipsa prout nos diversitatem concipimus in Deo esse nequit.

1 Cod. Cus.: omnium. Zurück zum Anfang
IV
Quod visio Dei providentia, gratia et vita dicitur aeterne

Accede nunc tu frater contemplator ad Dei iconam et primum te loces ad orientem, deinde ad meridiem ac ultimo ad occasum. Et quia visus iconae te aeque undique respicit et non deserit quocumque pergas in te excitabitur speculatio provocaberisque et dices: Domine nunc in hac tua imagine providentiam tuam quadam sensibili experientia intueor. Nam si me non deseris qui sum vilissimus omnium, nusquam cuiquam deeris. Sic quidem ades omnibus et singulis sicut ipsis omnibus et singulis adest esse, sine quo non possunt esse.
Ita enim tu, absolutum esse omnium, ades cunctis quasi non sit tibi cura de quoquam alio. Et ob hoc evenit quod nulla res est quae esse suum non praeferat cunctis et modum essendi suum omnibus aliorum essendi modis [1]. Et ita esse suum tuetur, quod omnium aliorum esse potius sinat in perditionem ire quam suum. Ita enim tu Domine intueris quodlibet, quod est, ut non possit conclpi per omne id, quod est, te aliam curam habere quam ut id solum sit meliori modo, quo esse potest atque quod omnia alia, quae sunt, ad hoc solum sint, ut serviant ad id, quod illud sit optime quod tu respicis. Nequaquam Domine me conapere sinis quacumque imaginatione, quod tu Domine aliud a me plus me diligas, cum me solum visus tuus non deserat. Et quoniam ibi oculus ubi amor, tunc te me diligere experior, quia oculi tui sunt supra me, servulum tuum, attentissime.
Domine, videre tuum est amare et sicut visus tuus adeo attente me prospicit quod numquam se a me avertit, et sic amor tuus. Et quoniam amor tuus semper mecum est et non est aliud amor tuus, Domine, quam tu ipse, qui amas me, hinc tu semper mecum es, Domine. Non me deseris, Domine. Undique me custodis, quia curam mei agis diligentissimam. Esse tuum, Domine non derelinquit esse meum. In tantum enim sum, in quantum tu mecum es. Et cum videre tuum sit esse tuum, ideo ego sum quia tu me respicis. Et si a me vultum tuum subtraxeris, nequaquam subsistam. Sed scio quod visus tuus est bonitas illa maxima quae se ipsam non potest non communicare omni capaci [2]. Tu Igitur numquam poteris me derelinquere, quamdiu ego tui capax fuero. Ad me igitur spectat ut quantum possum efficiar continue plus capax tui. Scio autem quod capacitas, quae unionem praestat, non est nisi similitudo. Incapacitas autem ex dissimilitudine. Si igitur ego me reddidero omni possibili modo bonitati tuae similem secundum gradus similitudinis ero capax veritatis.
Dedisti mihi, Domine, esse et id ipsum tale, quod se potest gratiae et bonitatis tuae continue magis capax reddere. Et haec vis, quam a te habeo, in qua virtutis omnipotentiae tuae vivamimaginem teneo, est libera voluntas, per quam possum aut ampliare aut restringere capacitatem gratiae tuae. Ampliare quidem per conformitatem quando nitor esse bonus, quia tu bonus, quando nitor esse iustus, quia tu iustus, quando nitor esse misericors, quia tu misericors. Quando omnis conatus meus non est nlsi ad te conversus, quia omnis conatus tuus est ad me conversus, quando solum ad te attentissime respicio et numquam oculos mentis averto, quia tu me continua visione amplecteris, quando amorem meum ad te solum converto, quia tu, qui caritas es, ad me solum conversus es.
Et quid est Domine vita mea nisi amplexus ille, quo tua dulcedo dilectionis me adeo amorose amplecticur? Diligo supreme vitam meam, quia tu es dulcedo vitae meae. Contemplor nunc in speculo in icona in aenigmate vitam aternam, quia non est nisi visio beata, qua quidem visione tu me amorosissime usque ad intima animae meae numquam videre [desinis 3] Et non est videre tuum nisi vivificare nisi dulcissimum amorem tui continue immittere, me ad tui amorem per immissionem amoris mflammare et inflamtnando pascere et pascendo disideria ignire et igniendo rore laetitiae potare et potando fontem vitae immittere et immittendo augere et perennare et tuam immortalitatem communicare caelestis et altissimi atque maximi regni gloriam inaccessibilem condonare, hereditatis illius, quae solius filii est participem facere et aeternae felicitatis possessorem constituere. Ubi est ortus deliciarum omnium, quae desiderari poterunt; quo nihil melius non solum per omnem hominem aut angelum excogitari, sed nec omni essendi modo esse potest. Nam est ipsa absoluta maximitas omnis desiderii rationalis, quae maior essc nequit.

1 Augustinus, De trin. X, 14; De civ. Dei Xl, 26 u. a.
2 Zur inhaltl. Beziehung von De visione und Bonaventura vgl. Fr. N. Cammiti, N. v. Kues und Bonaventura, MFCG 4, 129ff.
3 Cod. Cus.: dimittis Zurück zum Anfang
V.
Quod videre sit gustare, quaeri, miserari et operari Quae magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te [1] ! Nam ~fft thesaurus inexplicabilis, gaudiosissimae laetitiae. Gustare enim ipsam dulcedinem tuam est apprehendere experimentali contactu suavitatem omnium delectabilium in suo principio, est rationem omnium desiderabilium attingere in tua sapientia. Videre igitur rationem absolutam, quae est omnium ratio, non est aliud quam mente te, Deum, gustare, quoniam e~ iusa suavitas esse, vitae et intellectus.
Quid aliud, Domine, est videre tuum, quando me pietatis oculo respicis quam [te] a me videri? Videndo me, das te a me videri, qui es Deus absconditus. Nemo te videre potest nisi inquantum tu das ut videaris. Nec est aliud te videri quam quod tu videas videntem te. Video in hac imagine tua quam pronus es Domine ut faciem tuam ostendas omnibus quaerentibus te2. Nam numquam claudis oculos, numquam aliorsum vertis et licet ego me a te avertam quando ad aliud me penitus converto, tu tarr.en ob hoc non mutas oculos nec visum. Si me non respicis oculo gratiae causa est mea, quia divisus sum a te per aversionem et conversionem ad aliud quod tibi praefero. Non tamen adhuca avertis te penitus, sed misericordia tua sequitur me, an aliquando velim reverti ad te, ut sim capax gratiae. Quod enim me non respicis est quia te non respicio, sed respuo et contemno.
O pietas in~hnita, quam infelix est omnis peccator, qui te venam vitae derelinquit ct quaerit te non in te, sed in eo, quod in se nihil est et nihil mansisset si tu non vocasses ipsum de nihilo! Quam fatuus est, qui te quaerit, qui es bonitas et dum te quaerit a te recedit et oculos avertit? Quaerit igitur omnis quaerens non nisi bonum et omnis, qui quaerit bonum et a te recedit ab eo recedit, quod quaerit. Omnis igitur peccator a te errat et longius abit. Quando autem ad te revertitur sine mora tu et occurris et antequam te respiciat, tu paterno affectu m eum oculos misericordiae inicis. Nec est aliud tuum mlsereri quam tuum videre. Subsequitur igitur omnem hominem misencordia tua quamdiu vivit quocumque pergat, sicut nec visus tuus quemquam deserit. Quamdiu igitur homo vivit non cessas eum subsequi et dulci atque interna monitione incitare ut ab errore cesset et convertatur ad te ut feliciter vivat.
Tu, Domine, es socius peregrinationis meae, quocumque pergo oculi tui super me sunt semper. Videre autem tuum est movere tuum. Moveris igitur mecum et non cessas umquam a motu quamdiu moveor. Si quiesco et tu mecum es, si ascendero ascendis, si descendero, descendis. Quocumque me verto ades. Nec me deseris in tempore tribulationis. Quotiens te invoco prope es, nam invocare te est me convertere ad te. Non potes illi deesse~ qui se ad te convertit, nec potest quis ad te converti nisi adsis prius. Ades antequam ad te convertar. Nisi enim adesses et sollicitares me te penitus ignorarem et ad te quem ignorarem, quomodo converterer?
Tu igitur es Deus meus, qui omnia vides et videre tuum est operari. Omnia igitur operaris. Non nobis igitur Domine non nobis, sed nomini tuo magno, quod est Theos, gloriam cano sempiternaml. Nihil enim habeo, quod tu non das. Nec tenerem id, quod dedisti, nisi tu ipse conservares. Tu igitur ministras mihi omnia. Tu es Dominus potens et pius, quia omnia donas. Tu es minister, qui omnia ministras, tu es provisor et curam habens atque conservator. Et haec omnia uno simplicissimo intuitu tuo operaris, qui es in saecula benedictus.

1 Ps. 30, 20. Y p5 7~, 4 u. 9,ll. 3 Cod. Cus.: adhuc non.
2 Cf. Ps. 113, 1. Zurück zum Anfang
VI.
De visione faciali

Quanto ego Domine Deus meus diutius intueor vultum tuum, tanto mihi apparet quod acutius in me inicias aciem oculorum tuorum. Agit autem intuitus tuus, ut considerem quomodo haec imago faciei tuae eapropter est sic sensibiliter depicta, quia depingi non potuit facies sine colore, nec color sine quantitate existit. Sed video non oculis carneis, qui hanc iconam tuam inspiciunt, sed mentalibus et intellectualibus oculis veritatem faciei tuae invisibilem, quae in umbra hic contracta significatur. Quae quidem facies tua vera est ab omni contractione absoluta. Neque enim ipsa est quanta, neque qualis, neque temporalis, neque localis. Ipsa enim est absoluta forma, quae est facies facierum .
Quando igitur attendo quomodo facies illa est veritas et mensura adaequatissima omnium facierum ducor in stuporem. Non est enim facies illa, quae est veritas omnium facierum, quanta quare nec maior nec minor, nec tamen est aequalis cuiquam, quia non est quanta, sed absoluta et superexaltata. Est igitur veritas, quae est aequalitas ab omni quantitate absoluta. Sic igitur comprehendo vultum tuum Domine antecedere omnem faciem formabilem et esse exemplar ac veritatem omnium facierum et omnes facies esse imagines faciei tuae incontrahibilis et imparticipabilis. Omnis igitur facies, quae in tuam potest intueri faciem nihil videt aliud aut diversum a se, quia videt veritatem suam. Veritas autem exemplaris non potest esse alia aut diversa, sed illa accidunt imagini, ex eo, quia non est ipsum exemplar.
Sicut igitur dum hanc faciem pictam orientaliter inspicio similiter apparet, quod sic ipsa me respiciat; et dum occidentaliter aut meridionaliter ipsa pariformiter. Sic qualitercumque faciem meam muto videtur facies ad me conversa. Ita est facies tua ad omnes facies te intuentes conversa. Visus tuus Domine est facies tua, qui igitur amorosa facie te intuetur non reperiet nisi faciem tuam se amorose intuentem. Et quanto studebit te amorosius inspicere tanto reperiet similiter faciem tuam amorosiorem. Qui te indignanter inspicit, reperiet similiter faciem tuam talem. Qui te laete intuetur, sic reperiet laetam tuam faciem, quemadmodum est ipsius te videntis. Sicut enim oculus iste carneus per vitrum rubeum intuens omnia, quae videt rubea iudicat et si per vitrum viride omnia viridia; sic quisque oculus mentis obvolutus contractione et passione iudicat te qui es mentis obiectum secundum naturam contractionis et passionis.
Homo non potest iudicare nisi humaniter Quando enim homo tibi faciem attribuit extra humanam speciem illam non quaerit, quia iudicium suum est infra naturam humanam contractum. Et huius contractionis passionem in iudicando non exit. Sic si leo faciem tibi attribueret non nisi leoninam iudicaret et bos bovinam et aquila aquilinam[1]~.
O Domine quam admirabilis est facies tua, quam si iuvenis concipere vellet iuvenilem fingere [2] et vir virilem et senex senilem. Quis hoc unicum exemplar verissimum et adaequatissimum omnium facierum ita omnium et singulorum et ita perfectissime cuiuslibet quasi nullius alterius concipere posset? Oporteret illum omnium formabilium facierum formas transilire et omnes figuras. Et quomodo conciperet faciem quando transcenderet omnes facies et omnes omnium facierum similitudines et figuras et omnes conceptus, qui de facie fieri possunt et omnem omnium facierum colorem et ornatum et pulchritudinem?
Qui igitur ad videndam faciem tuam pergit quamdiu aliquid concipit longe a facie tua abest. Omnis enim conceptus de facie minor est facie tua Domine et omnis pulchritudo, quae concipi potest, minor est pulchritudine faciei tuae. Omnes facies pulchritudinem habent et non sunt ipsa pulchritudo. Tua autem facies Domine habet pulchritudinem et hoc habere est esse. Est igitur ipsa pulchritudo absoluta, quae est forma dans esse omni formae pulchrae. O facies decora nimis, cuius pulchritudinem admirari non sufficiunt omnia, quibus datur ipsam intueri. In omnibus faciebus videtur facies facierum velate et in aenigmate. Revelate autem non videtur quamdiu super omnes facies non intratur in quoddam secretum et occultum silentium, ubi nihil est de scientia et con ceptu faciei. Haec enim caligo, nebula, tenebra seu ignorantia in quam faciem tuam quaerens subintrat quando omnem scientiam et conceptum transilit, est infra quam non potest facies tua nisi velate reperiri. Ipsa autem caligo revelat ibi esse faciem supra omnia velamenta.
Sicuti dum oculus noster lucem solis, quae est facies eius, quaerit videre primo ipsam velate inspicit in stellis et coloribus et omnibus lucem eius participantibus. Quando autem revelate intueri ipsam contendit omnem visibilem lucem transilit, quia omnis talis minor est illa quam quaerit. Sed quia quaerit videre lucem, quam videre non potest, hoc scit, quod quamdiu aliquid videt non esse id, quod quaerit, oportet igitur omnem visibilem lucem transilire. Qui igitur transilire debet omnem lucem necesse est, quod id, quod subintrat careat visibili luce. Et ita est oculo, [ut sic dicam], tenebra. Et cum est in tenebra illa, quae est caligo, tunc si scit se in caligne esse, scit se ad faciem solis accessisse. Oritur enim ex excellentia lucis solis illa caligo in oculo. Quanto igitur scit caliginem maiorem tanto verius attingit in caligine invisibilem lucem. Video Domine sic et non aliter inaccessibilem lucem et pulchritudinem et splendorem faciei tuae revelate accedi posse.

1 Cf. R. Haubst, Die Christologie des Nikolaus von Kues, Freiburg 1956.
2 Vgl. Xenophanes, Diels, Frag. a. a. O. 21 B. Zurück zum Anfang
VII.
Quis fructus . facialis visionis et quomodo habebitur

Tanta est dulcedo illa, qua nunc Domine pascis animam meam, ut se qualitercumque iuvet cum iis, quae experitur in hoc mundo et per eas quas tu inspiras similitudines gratissimas. Nam cum tu sis vis illa Domine seu principium ex quo omnia et facies tua sit vis illa et principium ex quo omnes facies id sunt, quod sunt, tunc me converto ad hanc arborem nucum magnam et excelsam, cuius quaero videre principium. Et video ipsam oculo sensibili magnam, extensam, coloratam, oneratam ramis, foliis et nucibus. Video inde oculis mentis arborem illam fuisse in semine non modo quo eam hic inspicio, sed virtualiter. Attente adverto illius seminis admirabilem virtutem, in qua arbor tota ista et omnes nuces et omnis vis seminis nucum et omnes arbores in virtute seminum nucum fuerunt. Et video quomodo vis illa non est ullo umquam tempore motu caeli ad plenum explicabilis, sed ~VlS illa seminis quamquam inexplicabilis est tamen contracta, qma non nisi in hac specie nucum virtutem habet. Quare licet in semme videam arbor non tamen nisi in contracta virtute.
Considero deindc, Domine, omnium arborum diversarum specierum seminariam virtutem contractam ad cuiuslibet speciem et in ~ IpSlS semmlbus video arbores in virtute. Si igitur omnium virtutum seminum talium virtutem volo videre absolutam, quae sit virtus, quae et principium dans virutem omnibus seminibus necesse est me transilire omnem seminalem virtutem, quae sciri et concipi potest et subintrare ignorantiam illam in qua nihil penitus maneat virtutis aut vigoris seminalis et tunc in caligine reperio stupendissimam virtutem nulla virtute, quae cogitari potest accessibilem. Quae est principium dans esse omni virtuti seminali et non seminali. Quae quidem virtus absoluta et superexaltata, cum det cuilibet virtuti seminali virtutem talem, in qua complicat virtualiter arborem cum omnibus, quae ad arborem sensibilem requiruntur et esse arboris consequuntur tunc principium illud et causa in se habet complicite et absoiute ut causa quicquid dat effectui.
Et sic video virtutem illam esse faciem seu exemplar omnis faciei arboreae et cuiuslibet arboris; ubi video arborem illam nucum non ut in contracta virtute sua seminali, sed ut in causa et [vi] conditrice illius virtutis seminalis. Et ideo video ~arborem illam quandam explicationem virtutis seminalis et semen quandam explicationem omnipotentis virtutis. Et video quod sicut arbor in semine non est arbor, sed vis seminis et vis illa seminis est ex qua explicatur arbor ita quod nihil est reperibile in arbore quod non procedat ex v~rtute seminis, ita virtus seminalis in causa sua, quae est vlrtus virtutum, non est virtus seminalis sed virtus absoluta. Et ita arbor est in te, Deo meo, tu ipse Deus meus et m te est verltas et exemplar sui ipsius. Similiter et semen arboris m te est veritas et exemplar sui ipsius et arboris et seminis.
Tu Deus es veritas et exemplar. Et vis illa seminis, quae est contracra, est vis naturae speciei, quae est ad speciem contracta et ei inest tamquam contractum principium. Sed tu Deus meus es vis absoluta et ob hoc natura naturarum omnium. O Deus quorsum me perduxisti, ut videam faciem tuam absolutam esse faciem naturalem omnis naturae, esse faciem, quae est absoluta entitas omnis esse, esse artern et scientiam omnis scibilis. Qui igitur faciem tuam videre meretur omnia aperte videt et nihil sibi manet occultum. Omnia hic scit. Omnia habet Domine, qui te habet omnia habet, qui te videt. Nemo enim te videt nisi qui te habet nemo potest te accedere, quia inaccessibilis [es]. Nemo igitur te c~piet nisi tu te dones ei. Quomodo habeo te Domine, qui non sum dignus ut compaream in conspectu tuo? Quomodo ad te pervenit oratio mea, qui es omni modo inaccessibilis? Quomodo petam te? Nam quid absurdius quam petere ut tu te dones mihi, qui es omnia in omnibus? Et quomQdo dabis tu te mihi si non pariter dederis mihi caelum et terram et omnia, quae in eis sunt? Immo quomodo dabis tu te mihi si etiam me ipsum non dederis mihi? Et cum sic in silentio contemplationis quiesco tu Domine intra praecordia mea respondes dicens: sis tu tuus et ego ero tuus.
O Domine, suavitas omnis dulcedinis posuisti in libertate mea, ut sim, si voluero mei ipsius. Hinc nisi sim mei ipsius tu non es meus. Necessitares enim libertatem, cum tu non possis esse meus nisi et ego sim mei ipsius et quia hoc posuisti in libertate mea, non me necessitas, sed expectas, ut ego eligam mei ipsius esse. Per me igitur stat non per te Domine, qui non contrahis bonitatem tuam maximam, sed largissime effundis in omnes capaces. Tu autem Domine es bonitas tua. Quomodo autem ero mei ipsius nisi tu Domine docueris me? Hoc autem tu me doces, ut sensus oboediat rationi et ratio dominetur Quando igitur sensus servit rationi sum mei ipsius. Sed non habet ratio unde dirigatur nisi per te, Domine, qui es verbum et ratio rationum.
Unde nunc video si audiero verbum tuum quod in me loqui non cessat et continue lucet in ratione ero mei ipsius liber et non servus peccati. Et tu eris meus et dabis videre faciem tuam et tunc salvus ero. Benedictus sis igitur Deus in donis tuis, qui solus potens es consolari animam meam et erigere, ut speret te ipsum assequi et te frui, uti suo proprio dono et omnium desiderabilium thesauro infinito.Zurück zum Anfang
VIII.
Quomodo visio Dei est amare, causare, legere et in se omnia tenere

Non quiescit cor meum Domine, quia amor tuus ipsum inflammavit desiderio tali, quod non nisi in te solo quiescere potest [l]. Incepi orare dominicam orationem et tu inspirasti mihi, ut attenderem, quomodo tu es pater noster. Amare tuum est videre tuum. Paternitas tua est visio [tua], quae nos omnes amplectitur paterne. Dicimus enim pater noster. Es enim universalis pater et singularis, quisque enim dicit quia tu es pater noster. Paternus amor omnes et singulos filios comprehendit. Ita enim diligit omnes pater, quod singulos, quia ita omnium pater, quod singulorum. Ita unumquemque filiorum diligit quod quisque filiorum se omnibus praeferri concipit.
Si igitur tu es pater et noster pater nos igitur tui filii. Praevenit autem paterna dilectio filialem. Quamdiu nos tui filii te ut filii intuemur, tu non cessas nos paterne respicere. Eris igitur provisor noster paternus curam de nobis habens paternam. visio tua providentia est. Quod si nos filii tui abdicamus te patrem desinimus esse filii. Nec sumus tunc liberi filii in nostra potestate, sed imus in regionem longinquam separantes nos a te et tunc subimus servitutem gravem sub principe, qui tibi Deo adversatur.
Sed tu pater, qui ob concessam nobis libertatem, quia filii tui sumus, qui es ipsa libertas, quamquam sinas nos abire et libertatem et substantiam optimam consumere secundum sensuum corrupta desideria, tamen non penitus nos deseris, sed continue sollicitando ades. Et in nobis loqueris et nos revocas, ut ad te redeamus, paratus semper respicere nos priori paterno oculo, si reversi ad te conversi fuerimus.
O pie Deus respice in me, qui [conpunctus] de misero servitio lubricae feditatis porcorum, ubi fame defeci nunc revertor, ut in domo tua qualitercumque pasci queam [2]~. Pasce me visu tuo Domine et doce quomodo visus tuus videt omnem visum videntem et omne visibile et omnem actum visionis et omnem virtutem videntem et omnem virtutem visibilem et omne ex ipsis exurgens videre, quia videre tuum est causare. Omnia vides, qui omnia causas. Doce me Domine quomodo unico intuitu simul et singulariter discernas. Cum aperio librum ad legendum video confuse totam chartam. Et si volo discernere singulas litteras, syllabas et dictiones, necesse est, ut me singulariter ad singula seriatim convertam et non possum nisi successive unam post aliam litteram legere et unam dictionem post aliam et passum post passum. Sed tu, Domine, simul totam chartam respicis et legis sine mora temporis.
Et si duo nostrum legunt idem, unus citius alter tardius, cum utroque legis et videris in tempore legere, quia legis cum legentibus et supra tempus omnia vides et legis simul. Videre enim tuum est legere tuum. Omnes libros scriptos et qui scribi possunt simul et semel supra moram temporis ab aeterno vidisti et legisti simul et cum hoc cum omnibus legentibus eosdem legis seriatim. Nec aliud legis in aeternitate et aliud in tempore cum legentibus, sed idem eodem te modo habens, quia non es mutabilis cum sis fixa aeternitas. Aeternitas autem quia non deserit tempus, cum tempore moveri videtur, licet motus in aeternitate sit quies.
Domine tu vides et habes oculus. Es igitur oculus, quia habere tuum est esse. Ob hoc in te ipso omnia specularis. Nam si in me visus esset oculus sicut in te Deo meo, tunc in me omnia viderem. Cum oculus sit specularis et speculum quantumcumque parvum in se figurative recipiat montem magnum et cuncta, quae in eius montis superficie existunt. Et sic omnium species sunt in oculo speculari. Tamen, quia visus noster non videt per medium oculi specularis nisi id particulariter ad quod se convertit, quia vis eius non potest nisi particulariter determinari per obiectum, ideo non videt omnia, quae in speculo oculi capiuntur.
Sed visus tuus, cum sit oculus seu speculum vivum, in se omnia videt. Immo quia causa omnium visibilium. Hinc omnia in causa et ratione omnium, hoc est in se ipso complectitur et videt. Oculus tuus Domine sine flexione ad omnia pergit. Quod enim oculus noster se ad obiectum flectit, ex eo est, quod visus noster per angulum quantum videt. Angulus autem oculi tui Deus non est quantus, sed est infinitus, qui est et circulus, immo et sphaera infinita, quia visus [tuus] est oculus sphaericitatis et perfectionis infinitae. Omnia igitur in circuitu et sursum et deorsum simul videt.
O quam admirandus est visus tuus, qui est theos (Deus), omnibus ipsum perscrutantibus ! Quam pulcher et amabilis est omnibus te diligentibus ! Quam terribilis est omnibus, qui dereliquerunt te Domine Deus meus! visu enim vivificas Domine omnem spiritum et laetificas omnem beatum et fugas omnem maestitiam. Respice igitur in me misericorditer et salva facta est anima mea.

1 Vgl. Augustinus, Confessiones I, 1.
2 Vgl. Lukas 15, 11ff. Zurück zum Anfang
IX.
Quomodo est universalis pariter et partics~laris et q)~ae via ad visionem Dei

Admiror Domine postquam tu simul omnes et singulos respicis uti haec etiam picta figurat imago, quam intueor; quomodo coincidat in virtute tua visiva universale cum singulari. Sed attendo quod propterea non capit imaginatio mea, quomodo hoc fiat, quia quaero in virtute visiva mea visionem tuam quae cum non sit ad organum sensibile contracta sicut mea, ideo decipior in iudicio.
Visus tuus Domine est essentia tua. Si igitur ad humanitatem, quae est slmplex et una in omnibus hominibus respexero, reperio ipsam in omnibus et singulis hominibus. Et quamvis in se non sit nec orientalis, nec occidentalis, nec meridionalis, nec septemtrionahs, tamen in hominibus orientalibus est in oriente et m occidentalibus est in occidente. Et sic quamvis de essentia humanitatis non sit motus, nec quies, movetur tamen cum moventibus hominibus et quiescit cum quiescentibus et stat cum stantibus simul et semel pro eodem nunc, quia non deserit homines humanitas sive moveantur sive non moveantur, sive dormiant slve quiescant.
Unde haec natura humanitatis, quae est contracta et non reperitur extra homines, si illa sic se habet, quod non plus uni homini adest quam alteri et ita perfecte uni quasi nulli alteri multo altius humanitas incontracta, quae est exemplar et idea istius contractae naturae, et quae est ut forma et veritas istius formae humanitatis contractae. Nam humanitatem contractam in individuis numquam deserere potest. Est enim forma dans esse IpSI naturae formali. Non igitur sine ipsa esse potest specifica forma, cum per se non habeat esse. Est enim ab illa, quae per se est ante quam non est alia. Forma igitur illa, quae dat esse speciei est absoluta forma. Et tu es illa Deus, qui es formator caeli et terrae et omnium.
Quando igitur respicio ad humanitatem contractam et per illam ad absolutam scilicet videndo in contracto absolutum ut in effectu causam et in imagine veritatem et exemplar, occuris tu mihi Deus meus quasi exemplar omnium hominum et homo per se, hoc est absolutus. Quando autem similiter in cunctis speciebus me ad formam formarum converto in omnibus tu mihi ut idea et exemplar occurris. Et quia tu es absolutum exemplar et simplicissimum, non es compositus ex pluribus exemplaribus sed es unum exemplar simplicissimum, infinitum ita quod omr.ium er cinvl~lc rum, quae formari possunt es verissimum ~et adaequatissimum exempiar.
Es igitur essentia essentiarum dans contractis essentiis ut id Sint, quod sunt. Extra te igitur, Domine, nihil esse potest. Si igitur essentia tua penetrat omnia, igitur et visus tuus, qui est essentia tua. Sicut igitur nihil omnium, quae sunt, potest fugere ab esse suo proprio, ita nec ab essentia tua, quae dat esse essentiae omnibus, quare nec visum tuum. Omnia igitur et singula simul tu Domine vides et cum omnibus, quae moventur moveris et cum stantibus stas et quia reperiuntur, qui aliis stantibus moventur, tunc tu, Domine, stas simul et moveris, progrederis simul et quiescis, Si enim moveri reperitur simul tempore cum quiescere in diversis contractum et nihil extra te esse potest, nec motus extra te est, nec quies. Omnibus illis simul et semel et cuilibet totus ades, Domine. Nec tamen moveris, nec quiescis, quia es superexaltatus et absolutus ab omnibus illis, quae concipi aut nommari possunt.
Stas igitur et progrcdcris et neque stas, neque progrederis simul. Facies haec depicta mihi ostendit id ipsum. Nam si moveor apparet visus eius moveri, quia me non deserit. Si me movente alius, qui faciem intuetur stat, similiter eum visus non deserit sed stat cum stante. Tamen proprie non potest faciei absolutae ab his respectibus convenire quod stet et moveatur, quia est supra omnem stationem et motum in simplicissima et absolutissima infinitate. Post quam quidem infinitatem est motus et quies oppositio et quicquid dici aut concipi potest.
Unde experior, quomodo necesse est me intrare caliginem et admittere coincidentiam oppositorum super omnem capacitatem rationis et quaerere ibi veritatem ubi occurrit impossibilitas, et supra illam omnem etiam intellectualem altissimum ascensum quando pervenero ad id, quod omni intellectui est incognitum et quod omnis intellectus iudicat remotissimum a veritate, ibi es tu, Deus meus, qui est absoluta necessitas. Et quanto impossibilitas illa caliginosa cognoscitur magis obscura et impossibilis, tanto verius necessitas relucet et minus velate adest et appropinquat. Quapropter tibi gratias ago Deus meus, quia patefacis mihi, quod non est via alia ad te accendendi nisi illa, quae omnibus hominibus etiam doctissimis philosophis, videtur penitus inaccessibilis et impossibilis, quoniam tu mihi ostendisti te non posse alibi videri quam ubi impossibilitas occurrit et obviat.
Et animasti me Domine, qui es cibus grandium, ut vim mihi ipsi faciam, quia impossibilitas coincidit cum necessitate. Et repperi locum, in quo revelate reperieris, cinctum contradictorium coincidentia. Et ista est murus paradisi, in quo habitas; cuius portam custodit spiritus altissimus rationis, qui nisi vincatur non patebit ingressus. Ultra igitur coincidentiam contradictoriorum videri poteris et nequaquam citra. Si igitur impossibilitas est necessitas in visu tuo Domine nihil est, quod visus tuus non videat.Zurück zum Anfang
X.
Quomodo videtur Deus ultra coincidentiam contradictoriorum et quomodo videre est esse

Sto coram imagine faciei tuae, Deus meus, quam oculis sensibilibus respicio et nitor oculis interioribus intueri veritatem, quae in pictura signatur. Et occurrit mihi Domine, quod visus tuus loquatur. Nam non est aliud loqui tuum quam videre tuum, cum non differant realiter in te, qui es ipsa simplicitas absoluta. Tunc clare experior, quod tu simul omnia vides et singula, quia ego simul et semel dum praedico ecclesiae loquor congregatae et singulis in ecclesia existentibus; unum verbum loquor et in illo unico singulis loquor. Id, quod mihi est ecclesia, hoc tibi Domine est totus hic mundus et singulae creaturae, quae sunt aut esse possunt. Sic igitur singulis loqueris et ea quibus loqueris vides. Domine, qui es summa consolatio in te sperantium inspiras, ut te laudem ex me. Nam dedisti mihi faciem unam sicut voluisti et illa per omnes quibus praedico singulariter et simul videtur. Videtur itaque facies mea unica per singulos et sermo simplex meus integre a singulis auditur. Ego autem non possum simul omnes loquentes discrete audire, sed unum pOSt unum, neque omnes simul discrete videre, sed unum post unum. Sed si in me esset tanta vis, quod audiri cum audire coinciderent, sic et videri et videre, sic et loqui et audire uti in te, Domine, qui es summa virtus, tunc omnes et singulos simul audirem et viderem. Et sicut singulis simul loquerer ita etiam in eodem tunc quando loquerer omnium et singulorum responsa viderem et audirem.
Unde in ostio coincidentiae oppositorum, quod angelus custo~ dit in ingressu paradisi constitutus te Domine videre incipio. Nam ibi es, ubi loqui videre, audire, gustare, tangere, ratiocinari, scire, et intelligere sunt idem, et ubi videre coincidit cum videri et audire cum audiri et gustare cum gustari et tangere cum tangi et loqui cum audire et creare cum loqui.
Si ego viderem sicut visibilis sum non essem creatura. Et si tu Deus non videres sicut visibilis es non esses Deus omnipotens. Ab omnibus creaturis es visibilis et omnes vides. In eo enim, quod omnes vides videris ab omnibus. Aliter enim esse non possunt creaturae, quia visione tua sunt. Quod si te non viderent videntem a te non caperent esse. Esse creaturae est videre tuum pariter et videri.
Loqueris verbo tuo omnibus, quae sunt et vocas ad esse, quae non sunt. Vocas igitur ut te audiant et quando te audiunt, tunc sunt. Quando igitur loqueris omnibus loqueris et omnia te audiunt, quibus loqueris. Loqueris terrae et vocas eam ad humanam naturam. Et audit te terra et hoc audire eius est fieri hominem. Loqueris nihilo quasi sit aliquid et vocas nihil ad aliquid et audit te nihil, quia fit aliquid, quod fuit nihil. O vis infinita [l]. Concipere tuum est loqui. Concipis caelum et est uti concipis. Concipis terram et est ut concipis. Dum concipis vides et loqueris et operaris et quicquid dici pctest. Sed admirabilis es, Deus meus! Semel loqueris, semel concipis, quomodo ergo non sunt omnia simul, sed successive multa? Quomodo tot sunt diversa ex unico conceptu?
Tu me in limine ostii constitutum illustras, quia conceptus tuus est ipsa aeternitas simplicissima. Nihil est autem possibile fieri post aeternitatem simplicissimam. Ambit igitur infinita duratio, quae est ipsa aeternitas omnem successionem. Omne igitur, quod nobis in successione apparet nequaquam est post tuum conceptum, qui est aeternitas. Unicus enim conceptus tuus, qui est et verbum tuum, omnia et singula complicat. Verbum tuum aeternum non potest esse multiplex nec diversum nec variabile nec mutabile, quia simplex aeternitas.
Sic video, Domine, post tuum conceptum nihil esse, sed sunt omnia, quia concipis. Concipis autem in aeternitate. Successio autem in aeternitate est sine successione ipsa aeternitas, ipsum verbum tuum Domine Deus. Rem aliquam, quae nobis temporaliter apparet non prius concepisti quam est. In aeternitate enim, in qua concipis, omnis successio temporalis in eodem nunc aeternitas coincidit. Nihil igitur praeteritum vel futurum, ubi futurum et praeteritum coincidunt cum praesenti Sed quod res in hoc mundo secundum prius et posterius existunt est, quia tu prius res tales ut essent non concepisti. Si prius concepisses, prius fuissent. Sed in cuius conceptu potest cadere prius et posterius, ut prius unum concipiat et postea aliud, non est omnipotens. Ita quia tu es Deus omnipotens es intra murum in paradiso. Murus autem est coincidentia illa, ubi posterius coincidit cum priore, ubi finis coincidit cum principio, ubi alpha et omega sunt idem.
Semper igitur res sunt, quia tu dicis, ut sint. Et non sun prius, quia non dicis prius. Et quando ego lego Adam ante to annos fuisse et hodie talem natum, videtur impossibil4 quoc Adam tunc fuit, quia tunc voluisti et similiter hodie natus quia nunc voluisti et quod tamen non prius voluisti Adarr. esse quam hodie natum. Sed illud, quod videtur impossibile est ipsa necessitas. Nam nunc et tunc sunt post verbum tuum. Et ideo accedenti ad te occurrunt in muro, qui circumdat locum, ubi habitas in coincidentia. coincidit enim nunc et tunc in circulo muri paradisi. Tu vero Deus meus ultra nunc et tunc existis et loqueris, qui es aeternitas absoluta.

1 Cf. Ps. 49,1; 146,4; 148,8.Zurück zum Anfang
XI.
Quomodo videtur in Deo sucessio sine successione

Experior bonitatem tuam, Deus meus, quae me miserum peccatorem non solum non spernit, sed quodam desiderio dulciter pascit. Inspirasti similitudinem mihi gratam circa unitatem verbi mentalis seu conceptus tui et varietatem eiusdem in successive apparentibus. Nam simplex conceptus horologii perfectissimi me ducit, ut sapidius rapiar ad visionem conceptus et verbi tui.
Conceptus enim simplex horologii complicat omnem successio~ nem temporalem. Et esto quod horologium sit conceptus, tunc licet prius audiamus sonum sextae horae quam septimae non tamen auditur septima nisi quando iubet conceptus. Neque sexta est prius in conceptu quam septima aut octava, sed in unico conceptu horologii nulla hora est prior aut posterior alia, quamvis horologium nunquam horam sonet nisi quando conceptus iubet. Et verum est dicere quando audimus sextam sonare, quod tunc sexta sonat, quia conceptus magistri sic vult. Et quia horologium in conceptu Dei est conceptus tunc aliquantulum videtur quomodo successio in horologio est sine successione in verbo seu conceptu et quod in simplicissimo illo conceptu complicantur omnes motus et soni et quicquid in successione experimur; et quod omne illud, quod succesive evenit non exit quovismodo conceptum, sed est explicatio conceptus ita, quod conceptus dat esse cuilibet, et quod propterea nihil prius fuit quam eveniat, quia prius non fuit conceptum ut esset.
Sit igitur conceptus horologii quasi ipsa aeternitas, tunc motus in horologio est successio. Complicat igitur aeternitas successionem et explicat. Nam conceptus horologii, qui est aeternitas, complicat pariter et explicat omnia. Benedictus [igitur] sis Domine Deus meus, qui me lacte similitudinum pascis et nutris, quousque solidiorem tribuas mihi cibum. Deduc me Domine Deus per has semitas ad te, quia nisi me duxeris subsistere in via nequeo, propter fragilitatem naturae corruptibilis et futilis vasis [l], quod circumfero. Redeo iterum confisus adiutorio tuo Domine, ut te ultra murum coincidentiae complicationis et explicationis reperiam. Et cum per hoc ostium verbi et conceptus tui intro et exeo simul pascua reperio dulcissima, cum te reperio virtutem complicantem omnia, intro; cum te reperio virtutem explicantem, exeo. Cum te reperio virtutem complicantem pariter et explicantem intro pariter et exeo.
Intro de creaturis ad te creatorem de effectibus ad causam, exeo de te creatore ad creaturam de causa ad effectus. Intro et exeo simul, quando video quomodo exire est intrare et intrare exire simul; sicut qui numerat explicat pariter et complicat. Explicat virtutem unitatis et complicat numerum in unitatem. Exire enim creaturae a te est creaturam intrare et explicare est complicare[2]. Et quando video te Deum in paradiso, quam illic murus coincidentiae oppositorum cingit, video te nec complicare nec explicare disiunctive vel copulative. Disiunctio enim pariter et coniunctio est murus coincidentiae, ultra quam existis absolutus ab omni eo, quod aut dici aut cogltari potest. 1 l 2 Kor. 4, 7
2 Vgl. Scotus Eriugena, De divisione naturae III, 17ff u. a.; cf. p. 144. Zurück zum Anfang
XII.
Quomodo ubi invisibilis videtur increatus creator

Apparuisti mihi Domine aliquando ut invisibilis ab omni creatura, quia es Deus absconditus infinitus. Infinitas autem est incomprehensibilis omni modo comprehendendi. Apparuisti deinde mihi, ut ab omnibus visibilis, quia in tantum res est, in quantum tu eam vides. Et ipsa non esset actu nisi te videret. Visio enim praestat esse, quia est essentia tua. Sic Deus meus es invisibilis pariter et visibilis. Invisibilis es uti tu es, visibilis es uti creatura est, quae in tantum est, in quantum te videt.
Tu igitur Deus meus invisibilis ab omnibus videris et in omni visu videris. Per omnem videntem in omni visibili et omni actu visionis videris, qui es invisibilis et absolutus ab omni tali et superexaltatus in infinitum. Oported igitur me Domine murum illum invisibilis visionis transilire, ubi tu reperieris. Est autem murus omnia et nihil simul. Tu enim qui occuris quasi sis omnia et nihil omnium simul, habitas intra murum illum excelsum, quem nullum ingenium sua virtute scandere potest. Occurris mihi aliquando, ut cogitem te videre in te omnia, quasi speculum vivum in quo omnia relucent. Et quia videre tuum est scire, tunc occurrit mihi te non videre in te omnia, uti speculum vivum, quia sic scientia tua oriretur a rebus. Deinde occurris mihi ut videas in te omnia quasi virtus se intuendo, uti virtus seminis arboris si se intueretur in se arborem videret in virtute, quia virtus seminis est arbor virtualiter. Et post hoc occurrit mihi quod non videas te et in te omnia, uti virtus. Nam videre arborem in potentia virtutis differet a visione, qua arbor videtur in actu. Et tunc reperio quomodo virtus tua infinita est ultra specularem et seminalem et coincidentiam radiationis et reflexionis causae et causati pariter et quod illa absoluta virtus est visio absoluta, quae est ipsa perfectio et est super omnes videndi modos.
Omnes enim modi, qui perfectionem visionis explanant sine modo sunt visio tua, quae est essentia tua, Deus meus. Sed sine, Domine piissime, ut adhuc vilis factura loquatur ad te. Si videre tuum est creare tuum et non vides aliud a te, sed tu ipse es obiectum tui ipsius es enim videns et visibile atque videre quomodo tunc creas res alias a te? Videris enim creare te ipsum sicut vides te ipsum. Sed consolaris me vita spiritus mei, quoniam etsi occurrat murus absurditatis, qui est coincidentiae ipsius creare cum creari, quasi impossibile sit quod creare coincidat cum creari videtur enim quod hoc admittere sit affirmare rem esse antequam sit, quando enim creat est et non est, quia creaturtamcn non obstat. Creare enim tuum est esse tuum.
Nec est aliud creare pariter et creari quam esse tuum omnibus communicare, ut sis omnia in omnibus et ab omnibus tamen maneas absolutus. Vocare enim ad esse, quae non sunt, est communicare esse nihilo. Sic vocare est creare, communicare est creari. Et ultra hanc coincidentiam creare cum creari es tu Deus absolutus et infinitus, neque creans neque creabilis licet omnia id sint, quod sunt, quia tu es.
O altitudo divitiarum, quam incomprehensibilis es [l] ! Quamdiu concipio creatorem creantem adhuc sum citra murum paradisi. Sic quamdiu concipio creatorem creabilem[2] nondum intravi, sed sum in muro, sed absolutam cum te video infinitatem, cui nec nomen creatoris creantis nec creatoris creabilis competit, tunc revelate te inspicere incipio et intrare hortum deliciarum, quia nequaquam es aliquid tale, quod dici aut concipi potest, sed in infinitum super omnia talia absolute superexaltatus. Non es igitur creator, sed plus quam creator in infinitum, licet sine te nihil fiat aut fieri possit. Tibi laus et gloria per saecula infinita.

1 Röm. 11,33.
2 Vgl. Scotus E., De div. nat. I, 12f; II, 2 u. a.; cf. p. 140 Zurück zum Anfang
XIII.
Quomodo Deus videtur absoluta infinitas

Domine Deus, adiutor te quaerentium, video te in horto paradisi et nescio quid video, quia nihil visibilium video. Et hoc scio solum, quia scio me nescire, quid video et numquam scire posse. Et nescio te nominare, quia nescio, quid sis. Et si quis mihi dixerit, quod nomineris hoc vel illo nomine, eo ipso quod nominat scio, quod non est nomen tuum. Terminus enim omnis modi significandi nominum est murus ultra quem te video. Et si quis expresserit conceptum aliquem quo concipi possis, scio illum conceptum non esse conceptum tuil. Omnis enim conceptus terminatur in muro paradisi. Et si quis expresserit aliquam similitudinem et dixerit secundum illam te concipiendum, scio similiter illam similitudinem non esse tuam. Sic si intellectum tui quis enarraverit volens modum dare ut intelligaris, hic longe adhuc a te abest. Separaris enim per altissimum murum ab omnibus his. Separat enim murus omnia, quae dici aut cogitari possunt a te, quia tu es ab his omnibus absolutus, quae cadere possunt in conceptum cuiuscumque.
Unde dum altissime elevor infinitatem te video, ob hoc [es] inaccessibilis, incomprehensibilis, innominabilis, imultiplicabilis et invisibilis. Et ideo oportet ad te accedentem super omnem terminum et finem et finitum ascendere. Sed quomodo ad te perveniet qui es finis ad quem tendit, si ultra finem ascendere debeti Qui ultra finem ascendit nonne hic subintrat in indeterminatum et confusum et ita quoad intellectum ignorantiam et obscuritatem, quae sunt confusionis intellectualis?
Oportet igitur intellectum ignorantem fieri et in umbra constitui, si te videre velit. Sed quid est, Deus meus, intellectus et ignorantia nonne docta ignorantia? Non igitur accedi potes Deus, qui es infinitas nisi per illum cuius intellectus est in ignorantia, qui scilicet scit se ignorantem tui. Quomodo potest intellectus te capere, qui es infinitas7 Scit se intellectus ignorantem et te capi non posse, quia infinitas es. Intelligere enim infinitatem est comprehendere incomprehensibile. Scit intellectus se ignorantem te, quia scit te sciri non posse nisi sciatur non scibile et videatur non visibile et accedatur ~nOnaccessibile.
Tu, Deus meus, es ipsa infinitas absoluta, quam video esse finem infinitum. Sed capere nequeo, quomodo finis sit finis sine fine. Tu Deus es tui ipsius finis, quia es quicquid habes. Si habes finem es finis. Es igitur finis infinitus, quia tui ipsius finis, quia finis tuus est essentia tua, essentia finis non terminatur seu finitur in alio a fine, sed in se.
Finis igitur, qui est sui ipsius finis est infinitus et omnis finis, qui non est sui ipsius finis est finis finitus. Tu Domine, qui es finis omnia finiens, ideo es finis, cuius non est finis et sic finis sine fine seu infinitus, quod aufugit omnem rationem. Implicat enim contradictionem. Quando igitur assero esse sic finitum finem admitto tenebram lucem ignorantiam scientiam impossibile necessarium. Et quia admittimus finem finiti esse, necessario infinitum admittimus seu finem ultimum seu finem sine fine. Sed non possumus non admittere entia finita, ita non possumus non admittere infinitum. Admittimus igitur coincidentiam contradictoriorum super quam est infinitum.
coincidentia autem illa est contradictio sine contradictione sicut finis sine fine. Et tu mihi dicis Domine, quod sicut alteritas in unitate est sine alteritate, quia unitas, sic contradictio in infinitate est sine contradictione, quia infinitas. Infinitas est ipsa simplicitas omnium, quae dicuntur, contradictio sine alteratione non est. Alteritas autem in simplicitate sine alteratione est, quia ipsa simplicitas. Omnia enim, quae dicuntur de absoluta simplicitate coincidunt cum ipsa, quia ibi habere est esse, oppositio oppositorum est oppositio sine oppositione sicut finis finitorum est finis sine fine. Es igitur tu Deus oppositio oppositorum, quia es infinitus et quia es infinitus es ipsa infinitas. In infinitate est oppositio oppositorum sine oppositione. Domine Deus meus fortitudo fragilium video te ipsam infinitatem esse. Ideo nihil est tibi alterum vel diversum vel adversum. Infinitas enim non compatitur secum alteritatem, quia cum sit infinitas nihil est extra earn. Omnia enim includit et omnia ambit infinitas absoluta. Ideo quando foret infinitas et aliud extra ipsam non foret infinitas neque aliud. Infinitas enim non potest esse nec maior nec minor. Nihil igitur est extra eam nisi1 omne esse includeret in se infinitas non esset infinitas. Quod si non foret infirlitas, ~m°qlle ~t"5' foret finis, ncque tunc aliud, nec diversum, quae sine alteritate finimn et terminorum non possunt esse. Sublato igitur infinito nihil manet. Est igitur infinitas et complicat omnia et nihil potest esse extra eam. Hinc nihil ei alterum vel diversum. Infinitas igitur sic omnia est, quod nullum omnium.
Infinitati nullum nomen convenire potest. Omne enim nomcn potest habere contrarium. Infinitati autem innominabili nihil potest esse contrarium. Neque infinitas est totum, cui pars opponitur, neque esse potest pars; neque est magna infinitas, neque parva, neque quicquam omnium, quae sive in caelo, sive in terra nominari possunt. Supra omnia illa est infinitas.
Infinitas nulli est maior nec minor nec aequalis. Sed dum infinitatem considero non esse maiorem vel minorem cuicumque dabili, dico ipsam esse mensuram omnium, cum nec sit maior nec minor. Et sic concipio eam aequalitatem essendi. Talis autem aequalitas est infinitas et ita non est aequalitas modo, quo aequalitati opponitur inaequale, sed ibi inaequalitas est aequalitas. Inaequalitas enim in infinitate est sine inaequalitate, quia infinitas. Sic et aequalitas est infinitas in infinitate.
Infinita aequalitas est finis sine fine. Unde licet non sit nec maior nec minor non tamen propterea est aequalitas modo, quo capitur aequalitas contracta, sed est infinita aequalitas, quae non capit magis nec minus. Et ita non est magis aequalis uni quam alteri, sed ita aequalis uni quod omnibus, ita omnibus quod nulli omnium.
Infinitum enim non est contrahibile, sed manet absolutum. Si esset contrahibile ab infinitate non esset infinitum. Non est igitur contrahibile ad aequalitatem finiti, licet non sit alicui inaequale. Inaequalitas enim quomodo conveniret infinito, cuu non convenit nec magis nec minus? Infinitum ergo nec fft dato quocumque aut maius aut minus aut inaequale. Nec propter hoc est aequale finito, quia est supra omne finitum, hoc est per se ipsum, tunc infinitum est absolutum penitus et incontrahibile.
quam excelsus es, Domine, supra omnia et cum hoc humilis, quia in omnibus. Si infinitas esset contrahibilis ad aliquod nominabile ut est linea aut superficies aut species, ad se attraheret id ad quod contraheretur. Et ita implicat [contradictionem 3] infinitum esse contrahibile, quia non contraheretur sed attraheret. Si enim dixero infinitum contrahi ad lineam, ut cum dico infinitam lineam, tunc linea attrahitur in infinitum. Desinit enim linea esse linea, quando non habet quantitatem et hnem. Infinita linea non est linea, sed linea in infinitate est infinitas. Et sicut nihil addi potest infinito, ita infinitum non potest ad aliquid contrahi, ut sit aliud quam infinitum.
Infinita bonitas non est bonitas, sed infinitas. Infinita quantitas non est quantitas, sed infinitas. Et ita de omnibus. Tu es Deus magnus cuius magnitudinis non est finis. Et ideo video te immensurabilem omnium mensuram, sicut infinitum omnium finem. Es igitur Domine, quia infinitus sine principio et fine, es principium sine principio et finis sine fine, es principium sine fine et finis sine principio et ita principium, quod finis, et ita finis quod principium et necque principium necque finis, sed supra principium et finem ipsa absoluta infinitas semper benedicta.

1 Cod. Cus.: tuum.
2 Cod. Cus.: nisi eius...
3 Konjektur. Zurück zum Anfang
XIV.
Quomodo Deus omnia complicat sine alteritate

Video Domine ex infinitate misericordiae tuae te infinitatem omnia ambientem. Non est igitur extra ~tte] quicquam. Omnia autem in te non sunt aliud a te. Doces me Domine, quomodo alteritas, quae in te non est, etiam in se non est, nec esse potest. Nec facit alteritas, quae in te non est, unam creaturam esse alteram ab alia, quamvis una non sit alia. Caelum enim non est terra, licet verum sit caelum esse caelum et terram [esse] terram.
Si igitur quaesiero alteritatem, quae necque in te necque extra te est, ubi reperiam[1] Et si non est, quomodo terra est alia creatura quam caelum? Nam sine alteritate non potest hoc concipi. Sed loqueris in me Domine et dicis alteritatis non esse positivum principium et ita non est. Nam quomodo alteritas esset sine principio, nisi ipsa foret principium et infinitas?
Non est autem principium essendi alteritas. Alteritas enim dicitur a non esse. Quod enim unum non est aliud, hinc dicitur alterum. Alteritas igitur non potest esse principium essendi, quia dicitur a non esse. Neque habet principium essendi, cum sit a non esse. Non est igitur alteritas aliquid. Sed quod caelum non est terra, est, quia caelum non est infinitas ipsa, quae omne esse ambit.
Unde quia infinitas est ;nfinitas absoluta, inde evenit unum non posse esse aliud. Sicut essentia Socratis ambit omne esse socraticum, in quo simplici esse socratico nulla est alteritas seu diversitas. Nam omnium, quae sunt in Socrate est esse Socratis unitas individualis, ita quod in eo unico esse complicatur omnium, quae in Socrate sunt, esse, in ipsa scilicet individuali simplicitate, ubi nihil reperiatur alterum seu diversuml. Sed in illo esse unico omnia quae esse habent socraticum sunt et complicantur et extra iilud nec sunt, nec esse possunt, licet cum hoc in eo esse simplicissimo oculus non sit auris et caput non Sic se habet aliqualiter Deus tuum esse, quod est infinitas, absolute ad omnia, quae sunt. Sed absolute dico, ut absoluta essendi forma omnium formarum contractarum. Unde manus Socratis, quando separatur a Socrate, licet post abscisionem non sit amplius manus Socratis, manet tamen adhuc in aliquo esse cadaveris. Hoc ex eo est, quia forma Socratis, quae dat esse, non dat simpliciter esse, sed esse contractum scilicet socraticum, a quo esse manus est separabilis et quod nihilominus sub alia forma maneat. Sed si semel separetur manus ab esse incontracto penitus, quod est infinitum et absolutum, totaliter desineret esse, quia ab omni esse foret separata.
Gratias tibi ago Domine Deus meus, qui te mihi quantum capere possum largiter ostendis, quomodo tu es ipsa infinitas esse omnium complicans simplicissima virtute, quae non foret infinita nisi infinite unita. Virtus enim unita fortior. Quae igitur virtus ita est unita, quod magis uniri nequit est infinita et omnipotens. Tu es Deus omnipotens, quia absoluta simplicitas, quae es~ infinitas absoluta.

1 Cod. Cus.: divisum. Zurück zum Anfang
XV.
Quomodo actualis inhnitas est unitas, in qua ~figura est ventas

Sustine adhuc servulum utique insipientem nisi quantum concesseris ut loquatur ad te, Deum suum. Video in hac picta facie figuram infinitatis. Nam visus est interminatus ad obiectum vel locum et ita infinitus. Non enim plus est conversus ad unum quam alium, qui intuetur eam. Et quamvis visus eius sit in se infinitus, videtur tamen per quemlibet respicientem terminari, quia ita quemlibet respicit determinate, qui intuetur eam, quasi solum eum et nihil aliud. Videris igitur mihi Domine quasi posse esse absolutum et infinitum formabile et terminabile per omnem formam.
Dicimus enim potentiam materiae formabilem esse infinitam, quia numquam penitus finietur. Sed respondes in me, lux infinita, absolutam potentiam esse ipsam infinitatem, quae ultra murum est coincidentiae, ubi posse fieri coincidit cum posse facere, ubi potentia coincidit cum actu. Materia prima, etsi sit in potentia ad infinitas formas, non tamen actu illas habere potest, sed per unam terminatur potentia, qua sublata terminatur per aliam. Si igitur posse esse materiae coincideret cum actu ipsa esset sic potentia quod actus. Et sicut fuit in potentia ad infinitas formas, ita actu esset infinities formata. Infinitas autem actu est sine alteritate et non potest esse infinitas quin sit unitas. Non possunt igitur esse infinitae formae actu, sed actualis infinitas est unitas.
Tu igitur Deus, qui es ipsa infinitas es ipse unus Deus, in quo video omne posse esse esse actu. Nam absolutum posse ab omni potentia contracta ad materiam primam seu quamcumque passivam potentiam est absolutum esse. Quicquid enim in infinito esse est, est ipsum esse infinitum simplicissimum. Ita posse esse omnia in infinito esse est ipsum infinitum esse. Similiter et actu esse omnia in infinito esse est ipsum infinitum esse. Quare posse esse absolutum et actu esse absolutum in te Deo meo non sunt nisi tu Deus meus infinitus.
Omne posse esse tu es Deus meus. Posse esse materiae [primae 1] est materiale et ita contractum et non absolutum, sic et posse esse sensibile vel rationale contractum est, sed penitus incontractum posse cum absoluto simpliciter, hoc est infinito, coincidit.
Quando igitur tu Deui meus occurris mihi quasi prima materia formabilis quia recipis formam cuiuslibet te intuen~is, tunc me elevas ut videam, quomodo intuens te non dat tibi formam, sed in te intuetur se, quia a te recipit id, quod est. Et ita id, quod videris ab intuente recipere, hoc donas, quasi sis speculum aeternitatis vivum, quod est forma formarum. In quod speculum dum quis respicit, v idet formam suam in forma formarum, quae est speculum. Et iudicat formam quam videt in speculo illo esse figuram formae suae, quia sic est in speculo materiali polito; licet contrarium illius sit verum, quia id, quod videt in illo aeternitatis speculo non est figura, sed veritas, cuius ipse videns est figura. Figura igitur in te Deus meus est veritas et exemplar omnium et singulorum, quae sunt aut esse possu~nn
O Deus, [qui es] omni mente admirandus, videris aliquando quasi sis umbra, qui es lux. Nam dum video, quomodo ad mutationem meam videtur visus iconae tuae mutatus et facies tua videtur mutata, quia ego mutatus, occuris mihi quasi sis umbra, quae sequitur mutationem ambulantis. Sed quia ego sum viva umbra et tu veritas, iudico e~ mutatione umbrae veritatem mutatam. Es igitur Deus meus sic umbra, quod veritas, sic es imago mea et cuiuslibet quod e~emplar.
Domine Deus illustrator cordium facies mea vera est facies, quia tu eam mihi dedisti, qui es veritas. Est et facies mea imago, quia non est ipsa veritas, sed veritatiS absolutae imago. Complico igitur in conceptu meo veritatem et imaginem faciei meae et video in ea coincidere imaginem cum veritate faciali ita, quod in quantum imago in tantum vera. Et tunc ostendis mihi, Domine, quomodo ad mutationem faciei meae facies tua est pariter mutata et immutata. Mutata, quia non deserit veritatem faciei meae, immutata, quia non sequitur mutationem imaginis.
Unde sicut facies tua non deserit faciei meae veritatem, sic etiam non sequitur mutationem alterabilis imaginis. Absoluta enim veritas est inalterabilitas. Veritas faciei meae est mutabilis, quia sic veritas quod imago. Tua autem immutabilis, quia sic imago, quod veritas. Veritatem faciei meae absoluta veritas deserere non potest. Si enim desereret eam absoluta veritas non posset subsistere ipsa facies mea, quae est veritas mutabilis. Sic videris tu Deus propter bonitatem tuam infinitam mutabilis, quia non deseris creaturas mutabiles. Sed quia es absoluta bonitas non es mutabilis, quia non sequeris mutabilitatem.
O altitudo profundissima Deus meus, qui non deseris et simul non sequeris creaturas. O inexplicabilis pietas, offers te intuenti te quasi recipias ab eo esse et conformas te ei, ut eo plus te diligat, quo appares magis similis ei. Non enim possumus odisse nos ipsos. Hinc diligimus id, quod esse nostrum participat et comitatur. Et similitudinem nostram amplemimur, quia repraesentamur nos in imagine, in qua nos ipsos amamus.
Ostendis te Deus quasi creaturam nostram ex infinitae bonitatis tuae humilitate, ut sic nos trahas ad te. Trahis enim nos ad te omni possibili trahendi modo, quo libera rationalis creatura trahi potest. Et coincidit in te Deus creari cum creare. Similitudo enim, quae videtur creari a me est veritas, quae creat me, ut sic saltem capiam quantum tibi astringi debeam, cum in te amari coincidat cum amare.
Si ego enim me in te similitudine mea diligere debeo et tUDC maxime ad hoc constringor quando video te me diligere ut creaturam et imaginem tuam. Quomodo pater non potest diligere filium, qui sic est filius quod pater? Et si multum est diligibilis, qui est aestimatione filius et cognitione pater, nonne tu maxime, qui aestimatione excedis filium et cognitione patrem? Tu Deus voluisti filialem dilectionem in aestimatione constitui et vis similior filio aestimari et intimior patre cognosci, quia es amor complicans tam filialem quam paternalem dilectionem. Sis ergo [tu, qui es] dulcissimus amor meus, Deus meus, in aeternum benedictus.

1 Konjektur. Zurück zum Anfang
XVI.
Quomodo nisi Deus csset infinitus non foret finis desiderii

Non cessat ignis ab ardore neque amor desiderio, qui fertur ad te Deus, qui es forma omnis desiderabilis et veritas illa, quae in omni desiderio desideratur. Unde quia cepi ex tuo mellifluo dono degustare incomprehensibilem suavita~em tuam, quae tanto mihi fit gratior, quanto infinitior apparet, video quod ob hoc tu Deus es omnibus creaturis incognitus, ut habeant in hac sacratissima ignorantia maiorem quietem quasi in thesauro innumerabili et inexhauribili. Multo enim maiori gaudio perfunditur ille, qui reperit thesaurum talem, quem scit penitus innumerabilem et infinitum quam qui reperit numerabilem et finitum. Hinc haec sacratissima ignorantia magnitudinis tuae est pascentia intellectus mei desiderabilissima, maxime quando talem reperio thesaurum in meo agro ita, quod thesaurus sit meus.
O fons divitiarum! Vis comprehendi possessione mea et manere incomprehensibilis et infinitus, quia es thesaurus deliciarum, quarum nullus potest finem appetere. Quomodo appetitus posset appetere non esse? Sive enim appetat esse, sive appetat non esse voluntas, ipse appetitus quiescere nequit, sed fertur in infinitum. Descendis Domine, ut comprehendaris et manes innumerabilis et infinitus et nisi maneres infinitus non esses finis desiderii. Es igitur infinitus, ut sis finis omnis desiderii. Desiderium enim intellcctuale non fertur in id, quod potest esse maius nec desiderabilius. Omne autem citra infinitum potest esse maius. Finis igitur desiderii est infinitus.
Tu igitur Deus es ipsa infinitas, quam solum in omni desiderio desidero, ad cuius quidem infinitatis scientiam non possum propius accedere, quamquod scio eam esse infinitam. Quanto igitur te Deum meum, comprehendo magis incomprehensibilem, tanto[1] pius attingo te, quia plus attingo finem desiderii mei.
Igitur quicquid mihi occurrit, quod te comprehensibilem ostendere nititur, hoc abicio, quia seducit. Desiderium meum, in quo tu reluces, me ad te ducit, quia omne, quod fmitum et comprehensibile abicit. In his enim quiescere nequit, quia per te ducitur ad te. Tu autem es principium sine principio et finis sine fine. Ducitur igitur desiderium per principium aeternum, a quo habet, quod est desiderium, ad finem sine fine. Et hic est infinitus. Quod igitur ego homuncio non contentarer de te Deo meo si scirem te comprehensibilem est, quia ducor per te ad te incomprehensibilem et infinitum.
Video te Domine Deus meus in raptu quodam mentali, quoniam si visus non [satiatur] visu, nec auris audi~N, tunc minus intellectus intellectu. Non igitur id, quod intelligit, satiat intellectum seu est finis eius[2]. Neque id satiare potest, quod penitus non intelligit, sed solum id, quod non intelligendo intelligit. Intelligibile enim, quod cognoscit, non satiat, nec intelligibile satiat, quod penitus non cognoscit. Sed intelligibile, quod cognoscit adeo intelligibile, quod numquam possit ad plenum intelligi, hoc solum satiare potest. Sicut habentem insaturabilem famem non satiat cibus brevis quem deglutire potest, nec cibus, qui ad eum non pervenit, sed solum ille cibus, qui ad eum pervenit, et licet continue deglutiatur, tamen numquam ad plenum potest deglutiri, quoniam talis est, quod deglutiendo non imminuitur, quia infinitus.

1 Cod. Cus.: ac tanto. 2 Konjektur, Cod. Cus. Non igitur id, quod satiat intellectum, sed quod est finis eius, est id, quod intelligit. Zurück zum Anfang
XVII.
Quomodo Deus non nisi unitrinus videri perfecte potest

Ostendisti, Domine, te mihi adeo amabilem, quod magis amabilis esse nequis. Es enim infinite amabilis, Deus meus. Numquam igitur poteris a quoquam amari sicut amabilis es, nisi ab infinito amante. Nisi enim esses infinite amans non esses infinite amabilis. Amabilitas enim tua, quae est posse in infinitum amari, est, quia est posse in infinitum amare. A posse in infinitum amare et possc in infinitum amari oritur amoris nexus infinitus ipsius infiniti amantis et infiniti amabilis. Non est autem infinitum multiplicabile.
Tu igitur Deus meus, qui es amor, es amor amans et amor amabilis et [amor] amoris amantis et amabilis nexus. Video in te Deo meo amorem amantem [et amabilem] et ex eo, quia video in te amorem amantem et amorem amabilem, video utriusque amoris nexum. Et hoc non est aliud quam illud, quot video in absoluta unitate tua, in qua video unitatem unientem, unitatem unibilem et utriusque unionem. Quicquid autem in te video, hoc es tu Deus meus. Tu es igitur amor ille infinitus, qui sine amante et amabili et utriusque nexu non potest per me naturalis et perfectus amor videri. Quomodo enim possum concipere perfectissimum et naturalissimum amorem sine amante et amabili et unione utriusque? Quod enim amor sit amans et amabilis et 'nexus utriusque experior in contracto amore esse de essenti~ perfecti amoris. Id autem, quod est de essentia perfecti amoris contracti non potest deesse absoluto amori, a quo habet contractus amor quicquid perfectionis ~haben~
Quanto autem amor simplicior, tanto perfectior. Tu autem Deus meus es amor perfectissimus et simplicissimus. Tu igitur es ipsa essentia perfectissima et simplicissima et naturalissima amoris. Hinc in te amore non est aliud amans et aliud amabile et aliud utriusque nexus, sed idem, tu ipse Deus meus. Quia igitur in te coincidit amabile cum amante et amari cum amare, tunc nexus coincidentiae est nexus essentialis. Nihil enim in te est quod non sit ipsa essentia tua. Illa igitur, quae occurrunt mihi tria esse, scilicet amans, amabilis et nexus, sunt ipsa simplicissima essentia absoluta. ~NOQ sunt igitur tria, sed unum. Illa essentia tua Deus meus, quae occurrit mihi esse simplicissima et [ut sic dicam], unissima, non est naturalissima et perfectissima sine tribus praenominatis. Est Igitur essentia trina et tamen non sunt trla m ea, quia simpli cissima. Pluralitas igitur trium praenominatorum est ita pluralitas quod unitas, et unitas est ita unitas, quod pluralitas. Pluralitas trium est pluralitas sine numero plurali. Nam pluralis numerus non potest esse simplex unitas, quia est numerus pluralis.
Non igitur est trium numeralis distinctio, quia illa est essentialis. Numerus enim a numero essentialiter distinguitur. Et quia unitas est trina non est unitas numeri singularis. Unitas enim numeri singularis non est trina.
O admirabilissimus Deus, qui neque es numeri singularis neque numeri pluralis, sed super omnem pluralitatem et singularitatem unitrinus et triunus. Video igitur in muro paradisi ubi es Deus meus pluralitatem coincidere cum singularitate et te ultra habitare perquam remote. Doce me Domine, quomodo possim concipere id possibile, quod video necessarium. Occurrit enim mihi impossibilitas, quod trium pluralitas sine quibus concipere te nequeo perfectum et naturalem amorem sit pluralitas sine numero.
Quasi quis dicat unum, unum, unum, dicit ter unum, non dicit tria, sed unum et hoc unum ter. Non potest autem dicere unum ter sine tribus, licet non dicit tria. Nam cum dicit unum ter, replicat idem et non numerat. Numerare enim est unum alterare, sed unum et idem triniter replicare est plurificare sine numero. Unde pluralitas, quae in te Deo meo per me videtur est alteritas sine alteritate, quia est alteritas, quae identitas. Quando enim video amantem non esse amabilem et nexum[1] esse nec amantem nec amabilem, non sic video amantem non esse amabilem, quasi amans sit unum et amabilis aliud, sed video distinctionem amantis et amabilis intra murum coincidentiae unitatis et alteritatis esse.
Unde distinctio illa, quae est intra murum coincidentiae, ubi distinctum et indistinctum coincidunt, praevenit omnem alteri tatem et diversitatem, quae intelligi potest. Claudit enim muruS potentiam omnis intellectus, licet oculus ultra in paradisum respiciat. Id autem, quod videt nec dicere, nec intelligere potest. Est enim amor eius secretus thesaurus et absconditus, qui inventus manet absconditus. Reperitur enim intra murum coincidentiae absconditi et manifesti.
Sed non possum retrahi a suavitate visionis, quin adhuc aliquo modo mihi ipsi referam revelationem distinctionis amantis, amabilis et nexus. Nam dulcissima degustatio eius aliqualiter videtur praegustabilis in figura. Tu enim sic das, Domine, quod in me video amorem, quia video me amantem. Et quia video me amare me ipsum, video me amabilem. Et naturalissimum nexum me esse video utriusque. Ego sum amans, ego sum amabilis, ego sum nexus. Unus est igitur amor, sine quo non posset aliquod trium esse. Ego unus sum, qui sum amans, et ille idem, qui sum amabilis et ille idem, qui sum nexus exsurgens ex amore quo me amo. Ego sum unus et non sum tria.
Esto igitur, quod amor meus sit essentia mea, uti in Deo meo. Tunc in unitate essentiae meae esset trium praedictorum unitas. Et in trinitate trium praedictorum essentiae unitas. Essentque cuncta in mea cssentia contractc modo, quo in te video veraciter et absolute existere. Deinde amor amans non foret amor amabilis nec nexus. Et hoc experior hac pra~i. Nam per amorem amantem, quem ad rem aliam extra me extendo, quasi ad amabile extrinsecum essentiae meae, sequitur nexus, quo illi rei astringor quantum ex me est. Quae res mihi non iungitur eo nexu, quia me [forte] non amat. Unde licet eam amem ita, quod amor meus amans se extendat super ipsam, tamen non trahit secum amor amans meus amorem amabilem meum. Non enim fio amabilis sibi. De me enim non curat, licet ipsam valde amem, sicut filius aliquando de matre non curat, quae ipsum tenerrime diligit. Et ita experior amorem amantem non esse amorem amabilem, nec nexum, sed distingui vidco amantem ab amabili et nexu. Quae quidem distinctio non est in essentia amoris, quia non possum amare, sive me, sive rem aliam a me, sine amore. Sic amor est de essentia trium. Et sic video trium praedictorum simplicissimam essentiam, licet inter se distinguantur.
Expressi, Domine, aliqualem praegustationem naturae tuae in similitudine. Sed parce, misericors, quia nitor infigurabilem gustum dulcedinis tuae figurare. Si enim dulcedo pomi incognit; manet omni pictura et figura infigurabilis et omni verbo ine~cpressibilis, quis sum ego miser peccator, qui nitor te inostensibilem ostendere, et te invisibilem visibilem figurare et illam infinitam et penitus inexpressibilem dulcedinem tuam sapidam facere praesumo, quam numquam adhuc gustare merui. Et per ea, quae exprimo, eam potiu~S parvam quam magnam facio. Sed tanta est bonitas tua Deus meus, quod etiam sinis caecos de lumine loqui et eius laudes praeconisare, de quo nihil sciunt, nec scire possunt nisi eis revelatur.
Revelatio autem gustum non attingit. Auris fidei non attingit dulcedinem degustabilem. Hoc autem tu Deus revelasti mihi, quia nec auris audiuit, nec in cor hominis descendit infinitas dulcedinis tuae, quam praeparasti diligentibus te. Revelavit nobis hoc Paulus1 magnus apostolus tuus, qui ultra murum coincidentiae raptus est in paradisum, ubi solum revelate potes videri, qui es fons delicarium.
Conatus sum me subicere raptui confisus de infinita bonitate tua, ut viderem te invisibilem et visionem revelatam irrevelabilem. Quo autem perveni tu scis. Ego autem nesclo et sufficit mihi gratia tua, qua me certum reddis te incomprehsensibilem esse et erigis in spem firmam, quod ad fruitionem tui te duce perveniam.

1 Cod. Cus.: nexum non esse. 2 Vgl. 2 Ro~e. 12, 2. Zurück zum Anfang
VIII.
Qu~omodo nisi Deus trinus esset non esset felicitas

Utinam Domine aperirent oculos mentis omnes, qui eos tuo dono sunt assecuti et mecum viderent quomodo tu Deus zelo~ ; tes[l], quia tu, amor amans, nihil odire potes. In te enim, Deo amabili, omnia amabilia complicanti omne amabile amas, ut sic viderent mecum, quo foedere aut nexu sis omnibus unitus. Diligis tu, Deus amans, ita omnia, quod singula, e~pandis amorem tuum ad omnes.
Multi autem te non diligunt, qui tibi praeferunt aliud a te. Si autem amor amabilis non esset distinctus ab amore amante, esses omnibus adeo amabilis, quod nihil praeter te amare possent et omnes rationales spiritus necessitarentur ad tui amorem. Sed tam nobilis es Deus meus, ut velis in libertate esse rationalium animarum te diligere vel non. Quapropter ad amare tuum non sequitur, quod ameris.
~I'u igitur, Deus meus, amoris nexu omnibus unitus es, quia e~Ypandis amorem tuum super omnem creaturam tuam. Sed non omnis rationalis spiritus est unitus tibi, quia amorem suum non in tuam amabilitatem proicit, sed in aliud, cui unitur et nectitur. Desponsasti omnem animam rationalem amore tuo amante, sed non omnis sponsa te sponsum amat, sed saepissime alium, cui adhaeret. Sed quomodo posset attingere finem suum sponsa tua, Deus meus, anima humana, nisi tu fores diligibilis, ut sic te diligibilem diligendo ad nexum ac unionem felicissimam pertingere posset? Quis igitur negare potest te Deum trinum, quando videt, quod neque tu nobilis, neque naturalis et perfectus Deus esses, nec spiritus liberi arbitrii esset, nec ipse ad tui fruitionem ct felicitatem suam pertingere posset, si non fores trinus et unus? Nam quia es intellectus intelligens et intellectus intelligibilis et utriusque nexus, tunc intellectus creatus in te Deo suo intelligibili unionem tui et felicitatem assequi potest. Sic cum sis amor amabilis, potest creata voluntas amans in te Deo suo amabili unionem et felicitatem assequi. Qui enim recipit te Deum lucem receptibilem rationalem, ad talem usque tui unionem pervenire poterit, ut sit tibi unitus ut filius patri.
Video Domine, te illustrante, naturam rationalem non posse unionem tui assequi nisi quia amabilis et intelligibilis. Unde natura humana non est unibilis tibi Deo amanti, sic enim non es obiectum eius, sed est tibi unibilis ut Deo suo amabili, cum amabile sit amantis obiectum. Sic pariformiter intelligibile est obiectum intellectus.
Dicimus autem hoc veritatem, quod obiectum. Quare tu, Deus meus, quoniam es veritas intelligibilis, tibi uniri potest intellectus creatus. Et sic video humanam rationalem naturam tuae divinae naturae intelligibili et amabili tantum unibilem et quod homo te Deum receptibilem capiens transit in nexum, qui ob sui strictitudinem filiationis nomen sortiri potest. nexu enim filiationis non cognoscimus strictiorem. Quod si hic nexus unionis est maximus, quo maior esse nequit, hoc evenire necesse erit, quia tu Deus amabilis plus diligi non potes ab homine, tunc nexus ille usque ad perfectissimam filiationem pervenit, ut filiatio illa sit perfectio complicans omnem possibilem filiationem, per quam omnes filii ultimam felicitatem a perfectionem assequuntur. In quo altissimo filio filiatio est ut ars in magistro aut lux in sole. In aliis vero ut ars in discipulis aut lux in stellis.

1 VgL 2 Mos 34~14Zurück zum Anfang
XIX.
Quomodo Iesus [est~ unio Dei et hominis

Ago ineffabiles gratias tibi Deo vitae et luci animae meae. Nam video nunc fidem, quam revelatione apostolorum tenet catholica ecclesia: quomodo scilicet tu Deus amans de te Deum generaS amabilem atque quod tu Deus genitus amabilis es absolutus mediator. Per te enim est omne id, quod est et esse potest. Tu enim Deus volens seu amans in te Deo amabili complicas omnia Omne enim, quod tu Deus vis aut concipis est in te Deo amabili complicatum. Non enim esse potes quicquam nisi illud velis esse. Omnia igitur in conceptu tuo amabili causam seu rationem habent essendi. Neque est alia rerum omnium causa nisi quia sic tibi placet. Nihil placet amanti ut amanti nisi amabile.
Tu igitur Deus amabilis es filius Dei amantis patris. In te enim est omnis complacentia patris. Ita omne esse creabile complicatur in te Deo amabili. Tu igitur Deus amans, cum ex te sit amabilis Deus uti filius e patre, in hoc, quod es Deus pater amans, Dei amabilis filii tui, es pater omnium, quae sunt. Nam conceptus tuus est filius, et omnia in ipso. Et unio tui et tui conceptus est actus et operatio exsurgens, in qua est omnium actus et explicatio. Sicut igitur ex te Deo amante generatur Deus amabilis, quae generatio est conceptio, ita procedit ex te Deo amante et conceptu tuo amabili a te genito, actus tuus et tui conceptus, qui est nexus nectans, et Deus uniens te et conceptum tuum, quemadmodum amare unit amantem et amabile in amore. Et hic nexus spiritus nominatur. Spiritus enim est ut motus procendens a movente et mobili. Unde motus est explicatio conceptus moventis. Explicantur igitur omnia in te Deo spiritu sancto, sicut concipiuntur in te Deo filio. Video igitur quia tu Deus sic me illustras, quomodo omnia in te Deo filio Dei patris sunt ut in ratione, conceptu, causa, seu exemplari et quomodo filius est medium omnium~ quia ratio. Mediante enim ratione et sapientia tu Deus pater omnia operaris. Et spiritus seu motus ponit conceptum rationiS in effectu, sicut experimur arcam in mente artificis poni mediante virtute motiva, quae inest manibus in effectu. Video deinde Deus meus filium tuum esse medium unionis omnium, ut cuncta in te mediante filio tuo quiescant. Et video Iesum benedictum hominis filium filio tuo unitum altissime et quod filius hominis non potuit tibi Deo patri uniri nisi mediante filio tuo mediatore absoluto.
Quis non altissime rapitur haec attentius prospiciens? Aperis enim tu Deus meus mibi misero tale occultum, ut intuear bominem non posse te patrem intelligerel nisi in filio tuo, qui est intelligibilis et mediator, et quod te intelligere est tibi uniri. Potest igitur homo tibi uniri per filium tuum, qui est medium unionis. Et natura humana altissime tibi unita, in quocumque homine hoc fuerit, non potest plus medio uniri quam unita cst. Sine enim medio tibi uniri nequit. Unitur igitur medio ma~cime non tamen fit medium.
Unde quamvis non possit fieri medium, cum sine medio non possit tibi uniri, sic tamen iungitur medio absoluto, quod inter ipsam et filium tuum, qui est medium absolutum nihil mediare potcst Si enim aliquid mediare posset inter naturam humanam et medium absolutum, tunc tibi altissime non uniretur.
O Iesu bone, video in te naturam humanam altissime iungi Deo patri per unionem altissimam, qua iungitur Deo filio mediatori absoluto. Filiatio igitur humana, quia tu filius hominis, filiationi divinae in te Iesu altissime unita est, ut merito dicaris filiu Dei et hominis. Quoniam in te nihil mediat inter filium hominis et filium Dei.
In filiatione absoluta, quae est filius Dei, omnis complicatur filiatio, cui filiatio humana tua Iesu est supreme unita. Subsistit igitur humana filiatio tua in divina non solum complicite, sed ut attractum in attrahente et unitum in uniente et substantiatum in substantiante. Non est igitur possibilis separatio filii hominis a filio Dei in te lesu. Nam separabilitas evenit e~c ho
1 Cf. Jh. 14, 6.Zurück zum Anfang
XX.
Quomodo intelligitur lesus copulatio divinae et human~ naturae

Ostendis mihi lux indeficiens maximam unionem, qua natura humana in lesu meo est tuae divinae naturae unita non esse quovismodo infinitae unioni similem.
Unio enim, qua unione tu Deus pater es unitus Deo filio tuo est Deus spiritus sanctus. Et ideo est infinita unio. Pertingit enim in identitatem absolutam et essentialem.
Non sic, ubi natura humana unitur divinae. Nam hum na natura non potest transire in unionem cum divina essentialem, sicut finitum non potest infinito infinite uniri. Transiret enim in identitatem infiniti et sic desineret esse finitum, quando de eo verficaretur infinitum. Quapropter haec unio, qua namn humana est naturae divinae unita, non est nisi attractio naturae humanae ad divinam in altissimo gradu, ita quod natura ip~5 humana ut talis elevatius attrahi nequit. Maxima igitur a~t unio eius naturae humanae ut humanae ad divinam, quia m iOt esse nequit. Sed non est simpliciter maxima et infinita ut a umo divina.
Video igitur ex benignitate gratiae tuae in te Iesu filio horni nis filium Dei et in te filio Dei patrem. In te autem filio ho minis filium Dei video, quia ita es filius hominis quod [et] filius Dei. Et in natura attracta finita video naturam attrahen tern infinitam. Video in filio absoluto patrem absolutum. Filius enim non potest ut filius videri nisi pater videatur.
Video in te, Iesu, filiationem divinam, quae est veritas ornn~s filiationis et pariter altissimam humanam filiationem, quae e t propinquissima imago absolutae filiationis. Sicut igitur imago inter quam et exemplar non potest mediare perfectior imago propinquissime subsistit in veritate, cuius est imago, sic video naturam tuam humanam in divina natura subsistentem. Omnia igitur in natura humana tua video, quae et video in divina, sed humanitcr illa esse video in natura humana, quae sunt ipsa divina veritas in natura divina. Quae humaniter video esse in te Iesu similitudo sunt divinae naturae. Sed similitudo est: sine medio iuncta exemplari ita, quod magis similis nec esse, nec cogitari potest.
In natura humana seu rationali video spiritum rationalem humanum spiritui divino, qui est absoluta ratio strictissime unitum et sic intellectum humanum intellectui divino et omnia in intellectu tuo Iesu.
Intelligis enim omnia Iesu ut Deus et hoc intelligere est esse omnia. Intelligis omnia ut homo et hoc intelligere est esse similitudinem omnium. Non enim res intelligitur per hominem nisi in similitudine. Lapis non est in intellectu humano ut in causa vel ratione propria eius, sed ut in specie et similitudinel. Est igitur in te Iesu unitum intelligere humanum ipsi intelligere divino, sicut perfectissima imago veritati exemplari. Ac si in mente artificis considerarem formam arcae idealem et speciem arcae perfectissime per magistrum ipsum secundum ideam factae, quomodo tunc forma idealis est veritas speciei et unia ei ut veritas imagini in uno magistro. Ita in te Iesu magistro magistrorum video absolutam ideam rerum omnium pariter et speciem similitudinariam earundem altissime uniri.
Video Iesu bone te intra murum paradisi, quoniam intellectus tuus est veritas pariter et imago. Et tu es Deus pariter et creatura, infinitus pariter et finitus, et non est possibile, quod citra murum videaris. Es enim copulatio divinae creantis naturae et humanae creatae naturae.
Hoc autem inter tuum humanum intellectum et alterius cuiwlibet hominis interesse video, quod nemo hominum scit omnia, quae per hominem sciri possunt, quia nullius hominis intellectus est ita coniunctus exemplari rerum omnium ut similitudo veritatis, quin possit propinquius coniungi et magis in actu constitui. Et ideo non tot intelligit, quin plura intelligere posset per accessum ad exemplar rerum, a quo habet actualitatem omne actu existens.
Tuus autem intellectus actu omnia per hominem intelligibilia intelligit, quia in te natura humana est perfectissima et exemplari suo conicunctissima. Ob quam quidem unionem intellectus tuus humanus omnem creatum excedit intellectum in perfectione intelligendi. Omnes igitur rationales spiritus longe sunt infra te, quorum omnium tu Iesu magister et lux existis. Et tu es perfectio et plenitudo omnium et per te ad absolutam veritatem tamquam per mediatorem accedunt. Tu enim es via ad veritatem pariter et ipsa veritas. Tu es via ad vitam intellectus pariter et vita ipsa. Tu es odor cibi laetitiae pariter et gustus laetificans. Sis igitur dulcissime Iesu semper benedictus.

1 Vgl. Aristoteles, De anima III, 8, p. 431 b. Zurück zum Anfang
XXI.
Quomodo sine lesu non sit possibilis felicitas

Iesu finis universi[1], in quo quiescit tamquam in ultimo perfec tionis omnis creatura tu es omnibus huius mundi sapientibus penitus ignotus, quia de te contradictoria verissima affirmamus, cum sis creator pariter et creatura, attrahens pariter et attractum, finitum pariter et infinitum. Stulti~iam asserunt id credere possibile. Fugiunt igitur nomen tuum et lucem tuam, qua nos illuminasti, non capiunt. Sed cum se putent sapientes stulti et ignorantes et caeci manent in aeternum. Si autem crederent, quod tu es Christus Deus et homo et verba evangelii ut tanti magistri reciperent et tractarent, clarissime tandem conspicerent omma in comparatione illius lucis in simplicitate verborum tuorum ibi occultatae penitus esse densissima tenebra et ignorantia.
Soli igitur parvuli creduli hanc consequuntur gratiosissimam et vivificam revelationem. Est enim in tuo sacratissimo evangelio, qui cibus est caelestis uti in manna omnis dulcedo desiderii abscondita, quae non potest degustari nisi per credentem et manducantem. Si quis vero credit et accipit, experitur verissimel, quia tu de caelo descendisti et solus es magister veritatis.
O Iesu bone, tu es arbor vitae in paradiso deliciarum. Nemo enim poterit cibari vita desiderabili nisi ex fructu tuo. Es cibus prohibitus Iesu omnibus filiis Adae, qui de paradiso expulsi, in terra, in qua laborant, quaerunt unde vivant. Oportet igitur omnem hominem exuere veterem praesumptionis hominem et induere novum humilitatis hominem, qui secundum te est, si intra paradisum deliciarum vitae cibum sperat desgustare. Una est natura novi et veteris Adam[3], sed est in veteri Adam animalis, in te novo Adam spiritualis, quia in te Iesu est unita Deo, qui spiritus est. Oportet igitur omnem hominem sicut per communem naturam humanam sui ipsius et tui ita et in uno spiritu tibi Iesu uniri, ut sic in sua natura tibi Iesu communi accedere possit ad Deum patrem, qui est in paradiso.
Videre igitur Deum patrem et te lesum filium eius est esse in paradiso et gloria sempiterna. O~uia extra paradisum constitutus non potest talem habere visionem, cum nec Deus pater, nec tu Iesu sis extra paradisum reperibilis. Omnis igitur homo felicitatem assecutus est, qui tibi Iesu ut membrum capiti unitus est. Nemo potest venire ad patrem nisi per patrem attractus'. Tuam Iesu humanitatem per filium suum pater attraxit et per te Iesu omnes attrahit pater homines. Sicut igitur humanitas tua Iesu est filio Dei patris unita tamquam medio, per quod pater ipsam attraxit, ita cuiuslibet hominis humanitas tibi Iesu tamquam unico medio, per quod pater omnes attrahit homines est unita.
Es igitur Iesu, sine quo impossibile est quemquam felicitatem assequi. Es Iesu revelatio patris. Nam pater est omnibus hominibus invisibilis et tibi filio solum visibilis et illi post te, qui per te et tua revelatione ipsum videre merebitur.
Tu es igitur uniens omnem felicem et omnis felix in te subsistit sicut unitum in uniente. Nullus sapientum huius mundi felicitatem veram capere potest, quando te ignorat. [Nemo felix videre potest patrem 4] nisi tecum Iesu intra paradisum. De felice verificantur contradictoria, sicut de te Iesu, cum tibi in rationali naturali et uno spiritu sit unitus. Subsistit enim omnis spiritus felicis in tuo sicut vivificatus in vivificante. Videt omnis spiritus felix invisibilem Deum et unitur in te Iesu inaccessibili et immortali Deo. Et sic finitum in te unitur infinito et inunibili. Et capitur incomprehensibilis fruitione aeterna, quae est felicitas gaudiosissima numquam consumptibilis. Miserere Iesu miserere et da mihi revelate videre te et salva facta est anima mea [5].

1 Kol. 1, 15ff.
2 Vgl. Johannes 3, 21.
3 Cod. Cus.: ...novi et veteris hominis, ...
4 Joh. 6, 44. 2 Cod. Cus.: Nemo felicem videre potest pater.
5 Ps. 21, 6. Zurück zum Anfang
XXII.
Quomodo IESUS videat et operatus sit

Non potest oculus mentis satiari videndo te, Iesum, quia [tu] es complementum omnis mentalis pulcllritudinis. Et in hac icona conicio mirabilem valde ac stupendum visum tuum, Iesu superbenedicte. Nam tu, lesu, dum in hoc sensibili mundo ambulares i~3 carneis nobis similibus oculis utebaris, cum illis enim non secus quam nos homines unum et unum videbas. Erat enim in oculis tuis spiritus quidam, qui erat organi forma quasi sen ~2 , sibilis anima in corpore animalis. In eo spiritu erat vis nobilis discretiva, per quam videbas, Domine, distincte et discrete hoc coloratum sic et aliud aliter, atque adhuc altius ex figuris faciei et oculorum hominum, quos videbas, verus eras iudex passionum animae, irae, laetitiae et tristitae, atque adhuc subtilius ex paucis signis comprehendebas id, quod in hominis mente latebat. Nihil enim in mente concipitur, quod non in facie et maxime in oculis aliquo modo signeturl, cum sit cordis nuntius.
Multo enim in his omnibus indiciis verius attingebas interiora animae quam quisque creatus spiritus. Ex uno enim aliquo licet parvo valde signo totum videbas hominis conceptum, uti intelligentes ex paucis verbis omnem longum praevident explicandum sermonem praeconceptum, et bene docti dum parvo tempore iniciunt oculos in librum totum ac si legissent recitant scriptoris intentum.
Excellebas lesu in hoc visionis genere omnes omnium hominum praeteritorum, praesentium et futurorLm perfectiones, velocitates ac acuties et haec visio humana erat, quae sine carnali oculo non perficiebatur. Fuit tamen stupenda et admirabilis. Nam si homines reperiuntur qui longa et subtili discussione mentem scribentis sub tunc noviter fictis et characteribus et invisis signis legunt, tu Iesu sub omni signo et figura omnia ~l videbas. Si aliquando homo repertus legitur, qui cogitationem ~1 . interrogantis eum videt ex quibuscumque oculi signis, etiam si metrum aliquod in mente cantabat, melius omnibus tu Iesu ex omni nutu oculorum omnem conceptum deprehendebas.
Vidi ego mulierem surdam, quae ex motu labiorum filiae suae quem vidit, omnia ac si audivisset intellexit Si hoc ex consuetudine longa sic est possibile in surdis et mutis et religiosis qui per signa sibi loquuntur, perfectius tu Iesu, qui omne scibile actu sciebas quasi magister magistrorum in minimis et nobls invisibilibus nutibus et signis verum de corde et eius conceptu faclebas iudicium.
Sed erat huic tuae humanae perfectissimae, licet finitae visioni ad organum contractae absoluta et infinita visio unita, per quam quidem visionem omnia pariter et singula ut Deus videbas, tam absentia quam praesentia, tam praeterita quam futura. Videbas igitur Iesu oculo humano accidentia visibilia, sed visu divino absoluto rerum substantiam. Nemo umquam in carne constitutus praeter te Iesu substantiam vidit aut rerum quidditatem Tu solus animam et spiritum et quicquid in homine erat vidistl verissime. Nam sicut vis intellectiva in homine unita est virtuti animali visivae, ut homo non solum videat ut animal, sed etiam discernat et iudicet ut homo, ita visus absolutus unitus est in te, Iesu, virtuti humanae intellectuali, quae est discretio in visu animali. Vis visiva animalis in homine, non in se, sed in anima rationali tamquam in forma totius subsistit. Sic vis visiva intellectualis non in se, sed in te Iesu, in virtute visiva absoluta, subsistin~
O admirabilis visus tuus, Iesu dulcissime! Experimur aliquotiens, quomodo praetereuntem oculo deprehendimus, sed quia non fuimus intenti, ut discerneremus quis esset, nescimus interrogati nomen noti praetereuntis, licet sciamus aliquem prae teriisse. Vidimus igitur illum animaliter, sed non vidimus humaniter, quia vim discretivam non applicavimus. Ex quo comperimus naturas virium et si sint unitae in una forma hominis, manent tamen distinctae et distinctas habent operationes. Sic in te uno Iesu video simili quodam modo humanam intellectualem naeuram divinae naturae unitam et quod pariformiter ut homo operatus es plurima atque ut Deus mirabilia multa supra hominem. Video, Iesu piissime, intellectualem naturam esse in respectu sensibilis absolutam et nequaquam uti sensibilis [est] finitam et ad organum alligatam, quemadmodum vis visiva sensibilis est oculo alligata, sed improportionabiliter absolutior est vis divina supra intellectualem. Nam intellectus humanus ut ponatur in actu opus habet phantasmatibus et phantasmata sine sensibus haberi nequeunt. Et sensus sine corpore non subsistunt. Ob hoc vis humani intellectus est contracta et parva indigens praenarratis. Divinus vero intellectus est ipsa necessitas non dependens, nec indigens aliquo, sed omnia eo indigent, sinc quo non possunt esse.
Attentius considero, quomodo alia est vis discursiva, quae ratiocinando discurrit et quaerit, alia quae iudicat et intelligit. Videmus enim canem discurrere et quaerere dominum suum et discernere illum et audire vocationem eius. Hic quidem discursus est in natura animalitatis in gradu specificae perfectionis caninae. Adhuc alia reperiuntur animalia lucidioris discursus secundum perfectiorem speciem et hic discursus in homine proxime accedit ad virtutem intellectualem, ut sit supremitas perfectionis sensibilis, multos gradus perfectionis et innumerabilis sub intellectuali [continens] prout species animalium nobis patefaciunt Nulla enim species est, quae gradum perfectionis proprium slbi non sortiatur.
Est etiam quisque graduum latitudinem habens intra quam videmus individua speciei varie speciem participare. Intellectualis vero natura pariformiter sub divina gradus habet innumerabiles. Unde sicut [in] intellectuali complicantur omnes gradus sensibilis perfectionis, sic in divina omnes gradus intellectualisperfectionis sic et sensibilis et omnium. Ita in [tc Iesu meo] video perfectionem omnem. Nam cum sis homo perfectissimw in te video intellectum virtuti rationali seu discursivae, quae est supremitas sensitivae uniri. Et sic video intellectum in ratione quasi in loco suo, ut locatum in loco, quasi candelam in camera, quae illuminat cameram et omnes parietes et totum aedificium secundum tamen gradus distantiae plus et minus.
Video deinde intellectui in sua supremitate uniri divinum verbum atque intellectum ipsum locum esse, ubi verbum capitur, uti in nobis experimur intellectum locum esse, ubi verbum magistri capitur, quasi lux solis iungatur candelae praelibatae. illuminat enim verbum Dei intellectum sicut lumen solis hunc mundum. In te igitur Iesu meo video vitam sensibilem illuminatam lumine intellectuali, vitam intellecNalem lumen illuminans atque illuminatum et vitam divinam illuminantem tantum. Nam et fontem luminis in lumine illo intellectuali video, verbum scilicet Dei, quod est veritas illuminans omnem intellectum. Tu igitur solus altissimus omnium creaturarum, quia ita creatura, quod [et] creator benedictus.

1 Cod. Cus.: non signetur. Zurück zum Anfang
XXIII.
Quomodo Iesus mortu~s fuit unione cum vita manente

O Iesu mentis sapidissimus cibus, quando intra paradisi murum te intueor admirabilis mihi occurris. Verbum enim Dei es humanatum et homo es deificatus. Non es tamen quasi compositus ex Deo et homine. Inter componentia proportio est necessaria, sine qua non potest esse compositio. Finiti ad infinitum nulla est proportio. Neque es coincidentia creaturae et creatoris modo, quo coincidentia facit unum esse aliud. Nam natura humana non est divina aut e converso. Divina enim natura non est mutabilis aut alterabilis in aliam naturam, cum sit Jpsa aeternitas; neque natura quaecumque propter unionem ad divinam transit in aliam naturam, sicut cum imago unitur suae veritati. Ipsa enim non potest dici tunc alterari, sed potius recedere ab alteritate, quia unitur veritati suae propriae, quae est ipsa inalterabilitas.
Neque [enim], Iesu dulcissime, dici potes media inter naturam divinam et humanam, cum inter illas non possit poni quaedam media natura participans utramque. Natura enim divina non est participabilis, quia penitus absolute simplicissima. Nec tunc tu, Iesus benedicte, fores vel Deus vel homo, sed video te, Domine Iesu, super omnem intellectum unum suppositum, quia unus Christus es, modo, quo video unam tuam humanam animam in qua uti in cuiuslibet hominis anima video corruptibilem sensibilem fuisse naturam, et in intellectuali incorruptibili natura subsistere; neque anima illa composita fuit ex corruptibili et incorruptibili, neque coincidit sensibilis cum intellectuali. Video autem animam intellectualem uniri corpori per virtutem sensibilem vivificantem corpus.
Et quando anima intellectiva cessaret a vivificatione corporis sine eo, quod a corpore separaretur, tunc homo ille mortuus foret, quia vita cessaret. Nec tamen a vita esset corpus separatum, cum intellectus sit vita eius, sicut cum homo, qui intente inquisivit medio visus discernere venientem et tamen eo aliis considerationibus rapto cessat postea attentio circa illam inqulsitionem, oculis non minus in ipsum coniectls, tunc non separatur oculus ab anima, licet ab attentione discretiva animae separatuS existat, quod si raptus ille non solum cessaret a vivificatione discretiva, sed etiam a vivificatione sensitivia oculus ille mortuus foret, quia non vivificaretur. Nec tamen propterea esset a forma intellectiva separatus, quae est forma dans esse, sicut manus arida manet unita formae, quae unit corpus totum. Reperiuntur homines, qui sciunt retrahere spiritum vivifica~ntem et apparent mortui et Don seDtientes, ut beatus recitat Augustinus [l]. Eo enim casu intellectualis natura uniea man~~~~ ominem illum veraciter mortuum, quia caret vita vivificante, mors enim est carentia vivificantis, et tamen non foret corpus illud mortuum a vita sua, quae est anima eius separatum.
Eo modo, Iesu clementissime, intueor absolutam vitam, quae Deus est humano intellectui tuo et per illum corpori tuo inseparabiliter unitam. Nam unio illa talis est, quod maior esse nequit. Separabilis igitur unio multo inferior est unioni, quae maior esse nequit. Numquam igitur fuit verum, neque erit, umquam divinam naturam ab humana tua separatam. Ita nec ab anima, nec a corpore, quae sunt sine quibus natura humana non potest esse. Quamvis verissimum sit animam tuam desiisse corpus vivifivare et te veraciter mortem subiisse, et tamem numquam a veritate vitae separatum.
Si sacerdos ille, de quo meminit Augustinus, aliqualem habuit protestatem tollere vivificationem de corpore, attrahendo eam in animam, quasi si candela cameram illuminans foret viva et attraheret radios, per quos cameram illuminavit, ad centrum lucis suae, sine eo quod separetur a camera, et hoc attrahere non est nisi desinere influere, quid mirum si tu Iesu potestatem habuisti, cum sis lux viva liberrima, vivificantem animam ponendi et tollendi? Et quando tollere voluisti passus es mortem et quando ponere ~[2] voluisti propria virtute resurrexisti. Dicitur autem intellectualis natura humana anima, quando vivificat seu animat corpus. Et dicitur anima tolli, quando cessat intellectus humanus vivificare. Quando enim intellectut ab officio vivificandi cessat et quoad hoc se separat a corpore, propterea simpliciter non est separatus. Haec inspiras Iesu ut te mihi indignissimo, quantum capere possum, ostendas et in te i contempler humanam naturam mortalem induisse immortalita tem, ut omnes homines eiusdem humanae naturae in te resurrectionem et divinam vitam assequi possint.
Quid igitur dulcius, quid iocundius quam hoc cognoscere? Quo, niam in te Iesu omnia in nostra natura reperimus, qui solus omnia potes et das liberalissime et non improperas. O pietat et misericordia inexpressibilis! Tu Deus, qui es ipsa bonitat, non potuisti satisfacere infinitae clementiae et largitati tuae nisi te nobis donares, nec hoc convenientius nobis recipientibus possibilius fieri potuit quam quod nostram assumeres naturam, qui tuam accedere non potuimus. Ita venisti ad nos et nominaris Iesus salvator semper benedictus.

1 Augustinus, De civ. Dei XIV, 24, 2.
2 Cf. N. v. Kues: Quod resurgit, numquam fuit separatum a persona resurgentis, ed. R. Haubst, in: Die Christologie, a. a. O. p. 320328. Zurück zum Anfang
XXIV.
Quomodo Iesus sit verbum vitae

Contemplor tuo dono utique optimo atque maximo te Iesum meum praedicantem verba vitae et largiter divinum semen in corda audientium seminantem et video eos abire, qui non perceperunt ea, quae spiritus sunt, sed manentes video discipulos, qui iam gustare ceperunt dulcedinem doctrinae animam vivificantis. Pro quibus omnibus princeps ille atque summus omnium apostolorum Petrus [1] confessus est, quomodo tu, Iesus, haberes verba vitae et vitam quaerentes admiratus est a te abire. Paulus [2] a te Iesu verba vitae in raptu audivit et tunc neque persecutio neque gladius neque fames corporis eum a te separere potuit. Nemo omnium umquam te deserere potuit, qui verba vitae gustavit. Quis potest ursum separare a melle, postquam dulcedinem eius degustavit?
Quanta est dulcedo veritatis quae vitam praestat delectabilissimam ultra omnem corporalem dulcedinem? Absoluta enim dulcedo est, unde manat omne, quod omni gustu appetitur. Quid fortius amore ex quo omne amabile habet, quod ametur? Si contracti amoris~ nexus aliquando tantus est, quod timor mortis cum rumpere nequit, qualis tunc est nexus gustati illius amoris, a quo omnis amor? Nihil miror ego crudelitatem poenarum pro nihilo habitam ab aliis militibus tuis Iesu, quibus te vitam praegustabilem praebuisti.
O Iesu, amor meus seminasti semen vitae in agro credentium et testimonio sanguinis irrigasti. Morte corporali ostendisti veritatem esse vitam spiritus rationalis. Crevit semen in terra bona et fecit fruc~um. Ostende mihi, Domine, quomodo anima mea est spiracul~um vitae. quoad corpus in quod vitam spirat et influit et non est vita, quoad te Deum, sed quasi potentia ad vitamb Et quia non potes non concedere, quae petuntur, si attentissima fide petantur, influis mihi in puero esse animam quae habet vim vegetativam in actu. Crescit enim puer, habet et vim sensitivam in actu, sentit enim puer, habet et vim imaginativam, sed nondum in actu, habet et vim ratiocinativam, cuius actus est adhuc distantior, habet et vim intellectivam, scd in remotiori potentia.
Ita animam unam experimur quoad potentias inferiores esse in actu prius et postea quoad superiores, ut prius sit animalis homo quam spiritualis. Sic experimur vim quandam mineralem quae et spiritus dici potest in visceribus terrae esse, et illum in potentia esse, ut fiat minera lapidis aut in potentia esse ut fiat minera salis, et alium, ut fiat minera metalli, et varios csse tales spiritus secundum varietatem lapidum, salium et metallorum. Unum tamen esse spiritum minerae auri, qui ex influentia solari seu caeli continue plus et plus depuratus tandem fig~ltur in aurum tale, quod non est per aliquod elementum corruptibile. Et in eo plurimum caelistis incorruptibilis lucis resplendet. Multum enim corporali luci solis assimilatur. [3]~ Sic quidem de spiritu vegatabili et sensibili experimur. Nam spiritus sensibilis in homine multum se conformat virtuti caelesti motivae et influentiali et sub caeli influentia capit successive augmentum usque quo ponatur in perfecto actu. Educitur autem de potentia corporis; ideo cessat perfectio eius deficiente perfectlone corporis a qua dependet.
Est deinde spiritus intellectualis, qui in actu perfectionis non dependet a corpore, sed unitur ei mediante virtute sensitiva. Hic spiritus quia non dependet a corpore, non subest influentiae corporum caelestium, nec dependet a spiritu sensibili, sic non dependet a virtute motiva caeli, sed sicut motores orbiuml caelestium subsunt primo motori, sic et hic motor, qui est intellectus. Sed quia unitus est corpori per medium sensitivae tunc sine sensibus non perficitur. Omne enim quod ad eum pervenit de mundo sensibili, per medium sensuum ad ipsum pergit. Unde nihil tale potest esse in intellectu, quod prius non fuerit in sensu. Quanto autem sensus fuerit purior et perfectior et imaginatio clarior et discursus melior, tanto intellectus in suis intellectualibus operationibus minus impeditus [perspicacior 5] existit.
Pascitur autem intellectus per verbum vitae, sub cuius influentia constituitur sicut motores orbium. Differenter tamen, uti etiam spiritus, qui subsunt influentiis caeli differenter perficiuntur. Et non perficitur nisi per accidens a sensibili spiritu, sicut imago non perficit, licet excitet ad inquirendum veritatem exemplaris velut imago crucifixi non influit devotionem, sed excitat memoriam, ut influatur devotio.r~
Et quoniam non necessitatur per influentiam caeli spiritus intellectualis, sed est penitus liber, tunc nisi se influentiae verbi Dei per fidem subiciat, non perficitur, sicut discipulus liber, qui sui iuris est, nisi se verbo magistri subiiciat per fidem non perficitur. Oportet enim, quod confidat et audiat magistrum. Perficitur autem intellectus per verbum Dei et crescit et fit continue capacior et aptior atque verbo similior. Et haec perfectio, quae venit sic a verbo, a quo habuit esse, non est perfectio corruptibilis, sed est deiformis, sicut perfectio auri non est corruptibilis, sed caelestiformis.
Oportet autem omnem intellectum per fidem verbo Dei se subicere et attentissime internam illam summi magistri doctrinam audire. Et audiendo quid in eo loquatur Dominus perficietur. Quapropter tu Iesu, magister unice, praedicasti fidem esse omni accedenti ad vitae fontem necessariam et secundum gradum fidei adesse influxum virtutis divinae ostendisti.
Duo tantum docuisti, Christe salvator, fidem et dilectionem. Per fidem accedit intellectus ad verbum, per dilectionem unitur ei. Quantum accedit tantum in virtute augetur. Et quantum diligit, tantum figitur in luce eius. Verbum autem Dei intra ipsum est et non est opus, ut quaerat extra se, quia intus reperiet et accedere poterit per fidem. Et ut propius accedere possit, poterit precibus obtinere, nam verbum adaugebit fidem per communicationem luminis sui.
Tibi Iesu gratias ago, quoniam ad hoc tuo lumine perveni. In lumine enim tuo video lumen vitae meae, quo modo tu verbum influis omnibus credentibus vitam et perficis omnes te diligentes. Quae umquam brevior et efficacior doctrina tua Iesu bone? Non persuades nisi credere et non praecipis nisi amare. Quid facilius quam credere Deo7 Quid dulcius, quam ipsum amare? Quam suave est iugum tuum et quam leve est onus tuum praeceptor unice!
Promittis hanc doctrinam servantibus omne desideratum. Nihil enim astruis credenti difficile et nihil amanti denegabile. Talia sunt praemissa, quae tuis discipulis spondes. Et verissima sunt, quia tu es veritas, qui non nisi vera promittere potes. Immo non nisi te ipsum promittis, qui es perfectio omnis perfectibilis. Tlbi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio per aeterna saecula. 1 Jh. 6, 69.
2 2 Kor. 12, 4.
3 Aristoteles, De anima II, lff.
4 Cf. Avicenna, Metaphysica IX.
5 Cod. Cus.: promptior. Zurück zum Anfang
XXV.
Quomodo Iesus sit consummatio

Sed quid est hoc Domine, quod immittis in spiritum hominis quem perficis? Nonne spiritum tuum bonum, qui penitus est in actu virtus omnium virtutum et perfectio perfectorum? Quoniam ille est, qui omnia operatur. Sicut enim vis solaris descendens in spiritum vegetabilem movet ipsum, ut perficiatur et fit gratissima et naturalissima decoctione caelestialis caloris fructus bonus medio boDae arboris, ita spiritus tuus Deus venit in spiritum intellectualem boni hominis et calore divinae caritatis decoquit virtualem potentiam, ut perficiatur et fiat slbl gratlsslmus fructus.
Experimur Domine simplicem spiritum tuum virtute infinitum capi multipliciter. Capitur enim aliter in uno, ubi efficit spiritum propheticum, aliter in alio, ubi peritum efficit interpretem et in alio, [ubi] docet scientiam; ita in aliis aliter. Varia enim sunt dona eius. Et illae sunt perfectiones intellectualis spiritus, sicut idem calor solaris in variis arboribus varios perficit fructus.
Video Domine spiritum tuum nulli spiritui desse posse, quia spiritus [est] spirituum et motus motuum et est replens omnem orbem~. Sed disponit omnia, quae non habent spiritum intellectualem per naturam intellectualem, quae movet caelum et per eius motum omnia, quae ei subsunt. Dispositionem vero atque dispensationem in natura intellectuali non nisi sibi ipsi reservavit. Desponsavit enim sibi hanc naturam, in qua elegit quiescere tamquam in modo mansionis et caelo veritatis. Nullibi enim capi potest veritas per se, nisi in intellectuali natura.
Tu Domine, qui omnia propter temet ipsum operaris, universum hunc mundum creasti propter intellectualem naturam, quasi r~ plctor, qui d~lversos temperat colores, ut demum se ipsum depingere possit ad finem, ut habeat sui ipsius imaginem, in qua delicietur ac quiescat ars sua. Et cum ipse unus sit immu~ plicabilis saltem modo quo fieri potest in propinquissima simili tudine multiplicetur. Multas autem figuras facit, quia virtutis suae infinitae similitudo non potest nisi in multis perfectiori modo explicari. Et sunt omnes intellectuales spiritus cuilibet spiritui opportuni. Nam nisi forent innumerabiles non posses tu Deus infinitus meliori modo cognosci.
Quisque enim intellectualis spiritus videt in te Deo meo aliquid, quod nisi aliis revelaretur, non attingerent te Deum suum meliori quo fieri posset modo. Revelant [igitur] sibi mutuo secreta sua amoris pleni spiritus. Et augetur ex hoc cognitio amati et desiderium ad ipsum et gaudii dulcedo inardescit. Neque adhuc Domine Deus sine lesu filio tuo, quem prae consortibus suis unxisti qui Christus est, complementum operis tui perfecisses.. In cuius intellectu quiescit perfectio creabilis naturae, nam est ultima et perfectissima immultiplicabilis Dei similitudo. Et non potest esse nisi una suprema talis. Omnes autem alii spiritus intellectuales sunt illo spiritu mediante similitudines. Et quanto perfectiores, tanto huic similiores.
Et quiescunt omnes in illo spiritu, ut in ultimo perfectionis imaginis Dei, cuius imaginis assecuti sunt similitudinem ee gradum aliquem perfectionis. Habeo igitur dono tuo, Deus meus, totum hunc visibilem mundum et omnem scripturam et~ omnes administratorios spiritus in adiutorium, ut proficiam in cognitione tui. Omnia me excitant, ut ad te convertam. Non aliud scripturae omnes facere nituntur nisi te ostendere neque omnes intellectuales spiritus aliud habent exercitii nisi ut te quaerant et quantum de te repererint, revelent.
Dedisti mihi super omnia Iesum magistrum, viam, vitam et veritateml, ut penitus mihi nihil deesse possit. Confortas me spiritu sancto tuo. Inspiras per eum electiones vitae desideria sancta. Allicis per praegustationem dulcedinis vitae gloriosae, ut te bonum infinitum amen. Rapis me, ut sim supra me Ipsum et praevideam locum gloriae ad quem me invitas. Multa mlhi saporosissima fercula odore suo optimo me attrahentia ostendls thesaurum divitiarum vitae, gaudii et pulchritudinis v~il I Joh. 14, 6. dere sinis, fontem, e~c quo effluit omne desiderabile, tam in natura quam arte discooperis. Nihil secreti tenes. Venam amoris non occultas, neque pacis, neque quietis. Omnia offers mihi miserrlmo, quem de nihilo creasti.
Quid igitur moror, cur non curro in odore unguentorum Christil mei? Cur non intro in gaudium Domini mei? Quid me tenet? Si tenuit me ignorantia tui Domine, et vacua sensibilis mundi delectatio, amp!ius non tenebit. Volo enim Domine, quia tu das, ut vehm, ista lmquere, quae huius mundi sunt, quia me linquere vult mundus. Propero ad finem, cursum pene consummavi. Pervenio licentiare ipsum, quia anhelo ad coronam. Trahe me, Domme, qma nemo pervenire poterit ad te nisi a te tractus~ ut attractus absolvar ab hoc mundo et iungar tibi Deo absoluto m aeternitate vitae gloriosae. Amen[4].

. ~1 Sap. 1, 7; Is. 6, 3.
~2 Eph. 5, 2.
~3 Jh. 14,6.
4 Cod. Cus.: Reverendissimi Domini Nicolai Cardinalis Sancti Petri ad Vincula Brixinensis Episcopi liber de visione Dei explicit. Zurück zum Anfang